Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

sepulcra mortuorum corporibus humatis super imposita. Et sane apud Romanos templorum origo hinc repeti debet. Ideo Prudentius Libro 309 1. contra Symmach(um) Et tot templa deum Romae, quot in urbe sepulcra310 Heroum numerare licet, quos fabula manes 311 Nobilitat, noster populus veneratur adorat. /34v/ Miserentur miseri, haec adhuc verba plenum sensum non exprimunt quorum scilicet misereantur Christiani Kinn szanakozzanak ők quum tamen obiecta actionum Christianarum utique in superioribus verbis exprimuntur et hic adiungi ergo debet.312 substantivum sacerdotum quod per incidentem propositiunculam si fas est ab his verbis diiungitur ut sententia sit: miserentur miseri, si fas est sacerdotum. Hanc confirmationem et interpungendi rationem requirunt etiam ea quae statim sequuntur: Honores et purpuras despiciunt ipsi seminudi, quae verba non esse capienda de sacerdotibus sed de magistratibus Romanis evidenter docet Octavius in responsione ad hanc calumniam Cap. 31. p(agina) 66. Nec de ultima statim313 plebe consistimus si honores vestros et purpuras recusamus, quasi diceret eo quod magistratus vestros non suscipimus ne credite nos non nisi faecem populi esse Purpura concha est nobilissima, cuius succo vestes apud veteres tingebantur. Eum in mediis habebat faucibus et cum vita emittebat, ideoque vivas capi oportuit314 si aliquam utilitatem ex iis percipere voluerunt homines. Vestes succo purpurae tinctas praesertim magistratus Romae gerere solebat. Hinc per metonymiam signi pro signato saepe ponitur pro magistratu purpura315 ita Romanam purpuram pro magistratu Rom(ano) dixit Plinius 10. 21. hinc sunt etiam locutiones attingere purpuram, sumere purpuram. Mori post mortem timent et(caetera) elegans in his verbis est figura verbalis ploce dicta qua eadem vox in una sententia repetitur sed in diversa significatione, in priori sententiae parte mori est post mortem aeternos cruciatus subire in posteriori vero est animae a corpore separatio. Ridet vero hic Caecilius illum doctrinam316 Christianorum quam habebant de animarum immortalitate et de futura resurrectione quaeque Christianos eo permovebat ut vitam corporis amittere paratiores essent quam impiam gentilium religionem colendo poenas divinas post mortem in se provocare. Haec vero gentilibus incredibilia et risu potius digna 309 et R in libro transcriptum 310 fabula manes R ex versu sequenti, in urbe sepulchra superscriptum 311 nobilitat R ex versu sequenti, lineis transversis deletum 312 debent R nt litteris transversis deleto, t superscripto in debet correctum 313 statim R superscriptum inseruit 314 conchas R lineis transversis deletum 315 concha R linea transversa deleto purpura superscriptum 316 constantiam R linea transversa deleto doctrinam superscriptum 79

Next

/
Oldalképek
Tartalom