Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

/lr/ Q.D.B.V. /Quod Deus bene viderit!/ Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium Caput 1. Antequam interpretari insignem hunc Minucii Felicis librum incipiam, quaedam de vita eius ac Operis huius argumento praemittenda esse censeo. Valde parum est quod nos de vita huius scriptoris cognoscimus idque non aliud fere est quam quod ipse in suo Octavio hic et ibi interspersit aut obscure innuit. Gente fuisse Afrum vel Africanum suspicari licet. Nam imprimis Africanum Christianorum Calumniatorem et memorat et statim refellit in suo opere sine dubio ut suos potius populares quam alios vindicaret. Fuit is Fronto Cirtensis 1 Quem Cap 9 et 31 commemorat. Insuper etiam genus dicendi scribendique istud vehemens quoque fuit, proxime accedit ad scriptor(um)2 Africanorum simile quales fuerunt Tertullianus, Cyprianus, Arnobius, Augustinus ac alii ex Africa, unde semper aliquid novi proferri dicebat olim Plinius Maior inde a rerum Christianarum primordio prodierunt acerrimi vindices ac doctissimi patroni religionis Christianae nam et ex eadem Africa prodibant hostes minime ignari neque improbi minus quam vehementes calumniatores, qualis fuit ne longius abeam ille cuius iam memini Fronto Cirtensis Rhetor quem Capitolinus narrat fuisse praeceptorem M. Antonini Philosophi imperatoris et ex eius etiam schola Oratoria Hieronymus in Catalogo Scrip(torum) Eccl(esiasticorum)3 scribit prodiisse illum Sardensem Episcopum Melitonem qui ad Christianorum defensionem eloquentiam suam convertit, ut quod Cristianis impius praeceptor probrum adperserat mala dicendo, bonus discipulus abstergeret respondendo. Sed ut redeam ad Minucium. Minucium nostrum causas4 egisse Romae adeoque5 causidicum fuisse Lactantius ac Hieronymus tradiderunt. /1 v/6 ille quidem Institutionum Divinarum L. V. Cap 1. Minucius Felix, inquit non ignobilis in causidicis loci fuit. Huius Liber, cui Octavius titulus est, declarat quam idoneus veritatis 1 ql R linea transversa delevit 2 rum R in compendio, passim 3 compendia libri R hic et passim supplere conatus sum 4 caussa R. Orthographiam R plerumque servavi, sed in nonnulis vocabulis ad usum hodiernum commutavi 5 que R in compendio, passim 6 derunt R ex lr, omisi 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom