Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
dogmata hausisse idem ille Laertius dicto loco dicit et(caetera). Dicendi libertate, quum imprudenter uteretur in hac animi sui sententia edenda286 287 a Cyrenaicis primum deinde etiam ab Atheniensibus eiectus est, et ad Ptolemaeum Lagi in Aegyptum se contulit, apud quem gratia aliqamdiu floruit tandem lege ob atheismum damnatus venenum hausisse dicitur. Vid(e) Laertius et Brücker in Histor(ia) Philosophicae Institut(ionis) Diagoras Melius, in M(anu) S(cripto) est Milesius, et scriptores aliquot ecclesiastici quales fuere, Eusebius, Chrysostomus, Theodoretus ita eum erronee appellarunt ut valde dubium sit librarione an auctori haec lectio in M(anu) S(cripto) occurrens tribui debeat. Utcunque sit Diagoras hic in Melo insula natus est, una ex Cycladibus maris Aegaei Superstitiosus in initio nimis fuisse perhibetur, hic Diagoras, ast quum furto quis illi carmen abstulisset, iurandoque id288 negasset, eo quod nihil mali ei evenisset ad atheismum /31r/delapsum esse et scriptis quoque defendisse non esse Deum veteres narrant. Unde infamis apud antiquos eius memoria est. Quam maculam licet nonnulli ab eo abstergere conati sint, veri simile tamen est eum revera numinis vel existentiam vel saltem providentiam negasse: quia placita Democriti qui nil nisi corpus existere praedebat, adoptaverat. Propter hoc accusatus aGeoTiyro? ex urbe Athenarum profugit talento ab Atheniensibus proposito siquis eum occideret duobus vero si quis vivum eum Athaenas retraheret, vid(e) Suidas in voce et Cicero De Nat(ura) Deorum L. 3. C. 37. qui etiam narrat quomodo in hac sua fuga Corinthum versus nave vectus Diagoras in pietatem suam prodiderit. Vectores 289 adversa tempestate perterriti dicebant non iniuria290 non iniuria sibi illud accidere, qui illum in eamdem navem recepissent: ostendit istis in eodem cursu multas alias laborantes: quaesivitque num etiam in iis navibus Diagoram vehi crederent et(caetera) v(ide) l(ocum) Cui Atheon cognomen apposuit antiquit(as) Inusitata loquendi ratio nam secundum vulgarem construendi rationem dici debuisset cui Athei cognomen appos(uif). Tamen dictio haec non est vitiosa et eam strenue defendit peritus grammaticus Aulus Gellius Noct(ium) Attic(arum) L. 15. 29. Duae istae inquit in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt, mihi nomen est Iulius. et mihi nomen est Iulio. Tertiam figuram novam herele reperi apud Pisonem in secundo Annalium. Verba Pisonis haec sunt: Lucium Tarquinium collegam suum, quia Tarquinium nomen esset, metuere, eumque orat uti sua voluntate Romam contendat. 286 non contemnendo R superscriptum inseruit 287 edenda R superscriptum inseruit 288 id id R unum omisi 289 enim R linea transversa deletum 290 non iniuria R linea transversa deletum 71