Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
Quamvis incerta sit vel ratio vel origo Sectae Academicae placita, quibus addictus est Caecilius, hic etiam repetit et ne contradicere sibi videatur ea conciliare studet cum argumento quod loco tertio adhibuit. Quamvis certo et vere sciri non possit per naturam, dari deos immortales, item quamvis supra dubium omne positum non sit, quod de primo ortu et origine deorum traditur quasi ii reges terrestres benefici fuissent (Vid(e) Cap VI Sinai) quia tamen de eorum existentia concors est omnium sententia, non obstante illa incertitudine tenenda /30v/ Irreligiosa nescio qua prudentia tumescentem Tumere proprie est cum inflatione distendi, dilatari. De maris aqua adhibuit Cicero in libro De Divinat(ione) Cap.l n.7. Inflatum mare tumescit ad animum vox transfertur aut dum eius adfectus violenti esse incipiunt, aut vero quum cogitationes suas longe extendit et in futurum prospicit. In posteriore adhibet noster sensu in hoc loco quo simul innuit quanam excusatione utebantur Christiani in deserenda et reficienda religione gentili: ea scilicet quod in futurum tempus sibi animisque suis metuerent, ne Deus si in gentilium impietate perseverarent, inferni poenis eos puniret, ita in futurum prospicere et ei accomodate in religionis et cultus delectu procedere est prudentia quae ante aliquid videre et finibus media idonea subordinare. Religio ut iam ad finem Cap. 1. monitum est, est a religando quod ea nos religat Deo. Vidit hoc Lactantius Instit(utionum) D(ivinarum) L. 1. Cap. 28. Hoc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus, unde ipsa religio nomen accepit. Ad hanc originem allusit quoque Lucretius L.l. De Rerum Nat(ura) Arctis, religionum, animos, nodis exsolvere pergo. Sed et Minucius noster hanc eamdem originem se agnoscere vocis huius satis eo ipso declaravit, quod contsruxit cum ea verbum dissolvere quod proprie ad vincula ligata refertur. Theodorus Cyrenaeus. Ortus hic philosophus fuit Cyrene oppido Africae quae colonia erat Graecorum quodque unum erat284 285 earum quae Pentapolim effecerunt. Usus est inter alios praeceptore Pyrhone a quo de omnibus rebus dubitare didicit, deinceps etiam ad deorum existentiam impugnandam delapsus est. Testatur hoc de eo Diogenes Laertius in Vitis Philosoph(orum) L. II. segm/ens/ 97 fjv 8e ó GeoSwpos travTaTTaaiv avcupwv Tas Trepi Gecov 8o£as: Theodorus ipse omnes de diis opiniones sustulit. Unde Athei cognomen ei impositum fuit. Ambiguum tamen adhuc est utrum solos Graeciae deos contempserit, an omne numen riserit. Prius horum verisimilius est ex libro eius quem de diis scripsit Euc)>povr|Tu> non contemnendo et ex quo Epicurum sua 284 exstabat R lineis transversis deleto erat superscriptum 285 Eu<|>povT]T(o R signo + scripto in margine 70