Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
/3 Or/ 280 Ita dicitur qui incola quidem est, sed domus aliena hoc est qui in aedibus habitat conductitiis, et qui per hoc non perpetuo in iis habitant sed inde migrant. Pleni et mixti deo vates Quia in templis suis praesentes adesse credebantur dii ideo in sacerdotes suos ibidem peculiariter insiluere eos adficere et per eos quidvis efficere posse credebantur. Quoties simulabant sacerdotes furorem quemdam sacrum quem deorum adflatu productum illi existimabant? Respicit vero Caecilius heic specialius ad Salios sacerdotes, qui ancilia v(el) Martis gladios281 custodiebant et festo die ipsius solemni cum tripudio et praesultatione tamquam a diis acti deferebant. horum_unus praesul etiam vates dictus fuit. Calamitas est a calamo significatque primario labem quamdam vi tempestatum segetum calamis illatam. Terentius in Eunucho Act. 1. Scaen. 1. v 34 sed ecce ipsa egreditur fundi nostri calamitas. Ubi Donatus proprie inquit calamitatem rustici grandinem dicunt quod comminuat calamum seu culmum ac segetem. Per quietem deos videmus, audimus. Qui deos videre in somniis ac cum illis colloqui eorum responsa audire volebat sacra prius facere debebat et in eorum templis pellibus mactatorum animalium substratis incubare ita dii apparere putabantur. Huc respicit Virgilius Aeneid(os) VII. v. 86 Huc dona sacerdos Cum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit. Cap. VIII. Exposito et deducto argumento suo tertio Caecilius in Cap. 6to282 quo religionem gentilem defenderat, inde conclusionem hoc iam dicit contra Christianos eam abolere conantes eorumque religionem calumniis quibusdam petit, odiosamaue in animis aliorum reddere nititur. Specialius in prima capitis eius periodo huc redit eius ratiocinium. Quia dii, quos Roma pro talibus habet, agnoscuntur in genere dii esse etiam ab omnibus gentibus peregrinis a quibus eorum notitia ad Romanos pervenit, quia nominatim Romani non sine gravissimis rationibus ad cultum iis praestandum adducti fuerint: consequitur ut ea firmiter283 retineri digna sit, nec Christianis eam abolere studentibus aures praestare aequum sit. 280 in colinus R ex 29v, omisi 281 parmas R lineis transversis deleto gladios superscriptum 282 ac quarto R lineis transversis deleto Caecilius in Cap. 6tq superscriptum inseruit 283 Christian R lineis transversis deleto ea firmiter superscriptum 69