Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Manibus Stephani Borzsák doctoris desideratissimi Ad lectorem Dictatum Viri Doctissimi Nicolai Sinai autographum, quod Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium inscripsit, (R 509/8) hodiedum exstat in Archivo Collegii Reformatae Ecclesiae Debrecini. Cum textum manuscripti, cuius signum in apparatu critico R erit, nunc demum in publicum proferre volumus, pauca tantum addenda sunt, quae ad orthographiam pertinent. Dictatorum more utens Auctor libere vocabulorum sententiarumque formas exaravit, quas conservavimus exceptis tamen nonnullis, quae in hodierna Latinitate aliter scribuntur. Ideo heic apud nos semper hic erit, caussa apud nos causa, imo apud nos immo, numus apud nos nummus et similia. Testimonia ab Auctore legendo adlata ad moderni lectoris usum passim complere et nonnumquam corrigere conati sumus. Qui his contentus minus erit, ad ipsum librum adeat. Agriae anno MMVIII mense Februario Béla Németh ohm Debrecinus nunc Agriensis 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom