Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
unoquoque nostrum Deus fatus est. Inde fatidicus qui fatalem cuique sortem et quid omni vita futurum sic praedicit. Intende templis ac delubris deorum etfcaetera) Templum proprie est regio coeli certa lituo augurum definita et discripta ad captandum in ea augurium, inde transiit ad spatium quodvis in terra ab auguribus circumscriptum et definitum qualia esse debebant loca cultui deorum destinata v(el) aedes sacrae. Delubrum autem est ab antiquo verbo luo quod lavo significat ut a polleo pollubrum a stupeo stuprum. Ita autem aedes deorum dicuntur eo quod fontes278 quidam essent labri ac vasa ante aedes deorum ubi se deluerent lavarent sacra facturi vel deos consulturi. Quidam grammatici distinguunt templum a delubro et hanc differentiam inter duas has voces esse statuunt quod templa loca sint singulis diis attributa delubra autem multorum deorum coniuctim sumptorum cultui destinata domus. At haec differentia parum observatur et vix crediderim ad eam hic attendere Minucium nostrum Magis sunt augusta numinibus incolis et(caetera) Augustus videtur descendere ab augeo quod verbum sacrorum est et mola salsa augere victimam quis dicebatur quum eam farre tosto molito et sale respersisset, quemadmodum et a Venere sit venustus et a robore robustus Ita vi vocis augustus significat eum qui sacrosanctus ac consecratus evasit. Templa augusta id est sacrata et sancta Testis Ovidius Fastor(um) L. 1. v 609 /sq./ Sancta vocant augusta patres: augusta vocantur Templa sacerdotum, rite dicata manu. Primus C(aius) Octavianus Caesar fuit appellatus Augustus id est sanctus et supra communem naturam diis ipsis proximus aestimandus Dio Cassius L. 53. auyopcjTOs ai? Kai nXeiov ti q KCtTa avOputTOUS wv emicaXr|Tai augustus quasi hominis natura amplior ipse esset279 cognominatus est. Sensus autem huius sententiae huc redit templa ac delubra Romana magis esse divinae beneficentiae titulis augusta, quam cultus insignibus et muneribus opulenta. Beneficentiae autem tituli erant insignes illae inscriptiones quae frontibus aedium sacrarum apponebantur quarumque nonnullae ita se habebant Numinibus incolis numinibus praesentibus, numinibus inquilinis. At opulenta cultus insignia non tituli sunt sed aureae statuae acerrae lectisternia currus et alia hujusmodi pretiosa. Nomen inquilinus est a verbo colo et est omnino in colinus. 278 fontes R superscriptum 279 esset R linea transversa deletum 68