Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

ultimis verbis continuat Caecilius id quod in initio capitis suscepit in se demonstrandum, non sine magnis rationibus gentiles deorum suorum cultui esse addictos, et quod omnis honoris et religionis illis exhibitae ratio esset ut 275 aut remunerarentur deorum erga ipsos beneficos adfectus, aut vero iram eorum suscitatam placarent. Hoc ipsum demonstrari posse ait Caecilius ex carminibus poetarum etiam276 quae de deorum natalibus, donis et muneribus habent. Natales iam Ta yeveGXa significat, seu conditionem sanguinis (törlésben: und) et familiae unde quis ortus est. Hoc sensu (törlésben: Plinius L. 1 sorközben: Tacitus277 Hist./oriarum/ L. 1. C. 49. /rectius: Plinius, Epistulae VIII. 18, 8./ Mulier natalibus clara moribus proba, licet aliis in locis non ineleganter natales quarumvis rerum origines appellentur, ut Tertullianus dixit impatientiae natales, agnitionis natales, ipsa ratio ortus et nativitatis deorum ita erat comparata, ut ad religionem erga eos exercendam gentiles excitaret, quum eos v(el) beneficiis adficeret v(el) metu terreret. Praedicta de oraculis fata transilio El halgatom azt is mitsoda bizonyos jövendő mondást mondottak a világi dolgokról az Istenek azon a hellveken ahol szemelv szerint szoktak magok felelni v(agy) szollani. Oraculum est a nomine os, oris száj. unde est oro, oratum, oraculum, quemadmodum a guberno, gubernatum, gubernaculum. Orare est ore dicere, proferre et fidum hoc ore deorum prolatum responsum significat oraculum. Cicero in Topicis: Oracula ex eo appellata sunt, quod inest in his deorum oratio Hoc sensu adhibuit idem Cicero in libro De Divinat(ione) C 34. Cum oraculum ab Jove Dodonaeo petivissent. Deinceps vox haec translata fuit etiam ad significandum locum in quo edebantur deorum responsa, oracula. Cicero Pro Fontejo Cap.10. Hae sunt nationes, quae quondam tam longe ab suis sedibus. Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. Noster eodem adhibet sensu cuius indicium est vel particula de oracul(is). Oracula antiquissima celeberrima fuere Dodonaeum in Epiro, Jovis Hammonis in Lybia, /29v/ Pythium Delphis. Quae colligi et disputari de oraculis solent post alios multos collegit Antonius van Dale in libro De Oraculis. Fatum est a fando et significat dictum, iussum, decretum ac voluntatem dei. Hoc Minucius etiam noster admittit qui Cap 36. dicit quidem aliud esse fatum quam quod de 275 iis R lineis transversis deletum 276 etiam R superscriptum 277 Plinius L. R lineis transversis deleto Tacitus superscriptum 67

Next

/
Oldalképek
Tartalom