Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Extis consulendis hoc faciebant aruspices ab ara v(el) harus quod olim hostiam immolatam significavit inspiciendis ita dicti. Munus eorum erat ex victima ante mactationem et post eam ex extis flamma fumo aliisque rebus, occasione sacrificii futura praedicere. Ars fuit nugatoria et a pauperioribus exercita. /27v/Variorum exemplorum enumeratione evincere nititur Caecilius Romanos ideo plerosque cultus sacros et religiones diversas deorum instituisse ut hoc ipso pro magnis in se264 beneficiis deorum gratos ostenderent, aut vero iram eorum in se accensam averterent. Ira saeviens fuerat deorum in Romanos quum Hannibal in mediam Italiam progressus bello Punico Udo urbi ipsi Romae immineret. Consulti tum fuere Libri Sibyllini. Inventum ibi est: Quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulit sed eum pelli Italia vincique posse, si mater Idea a Pessinunte Romam advecta foret. Legatus adeo missus est in Asiam ad Attalum regem qui hanc deam adferret cum quinque navibus quinquiremibus Marcus Valerius Laevinus qui hoc etiam exsecutus est. Quid sit id quod Caecilius dicit probavit matronae castitatem Hieronymus explicuit libro 1. Contra Jovinianum Claudia Quinta virgo Vestalis cum in suspicionem265 venisset stupri et simulacrum Matris Ideae in vado Tiberis haereret, fertur ad comprobandam pudicitiam suam cingulo duxisse navim quam multa milia hominum trahere nequiverint. Vide et Livium libro 29. Cap. 10. 11, 14. qui hoc in genere de Claudia Quinta dicit. Claudia Quinta, cui dubia ut traditur antea fama clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. Beneficiis deorum induti constituerunt statuas in lacu Juntumae fratribus equestribus v(el) Castori ac Polluci Romani. Narrat historiam Valerius Max(imus) L. 1. Cap. 8. n 1. In bello Macedonico Publius Vatinius Reatinae Praefecturae vir, noctu urbem petens existimavit duos iuvenes excellentis formae albis equis insedentes, obvios sibi factos nunciare, die qui praeterierat Persen regem a Paulo captum. Quod cum senatui indicasset tamquam maiestatis eius et amplitudinis vano sermone contemptor in carcerem coniectus est. Postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, custodia liberatus et insuper agro et vacatione donatus est. Haec apparitio fratrum geminorum victoriam illam Romanis conciliantium quia ad lacum Juntumae fuerat, iisdem ibi Romani statuas erigere decreverunt. Ludomm offensi Jovis de somno plebeii hominis iteratio. Ludi Circenses Romae in honorem Jovis celebrabantur, quodam die ante quam spectaculum in his ludis inciperet quidam paterfamilias servum sub furca caesum medio egerat Circo. Coepti inde ludi quasi ista 264 in se R superscriptum inseruit 265 suspitionem R correxi in suspicionem 63

Next

/
Oldalképek
Tartalom