Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
re Jovis honori nihil detractam fuisset. Haud ita multo post Tib(erio) Atinio de plebe homini somnium tale obtigit. Visus Jupiter dicere sibi Ludis praesultatorem displicuisse nisi magnifice instaurarentur hi ludi periculum urbi fore iret ea consulibus nunciaret. Titus Atinius distulit referre prius ad senatum, magni ea res ipsi constitit filium enim suum amisit ipsummet etiam magna vis morbi oppressit, demum lectica ad senatum delatus Jovis querimoniam de ludis Circensibus exposuit. Restauratio ita ludorum amplissimis cum sumptibus a senatu est decreta et ita offensio Jovis ne urbi Romanae noceret placata Vid(e) Livium L. 2 Cap. 36. /28r/ Deciorum devotio rata. Iratus videbatur esse Romanis et iam vindictam cogitans Jupiter tempore Deciorum in insignem dignitatem266 ex ima sorte eductorum hominum. Rem narrat Valerius Maxim(us) L. 5. Cap. VI § 5. 6. Decius qui consulatum primus in familiam suam intulit cum Latino bello Romanam aciem inclinatam et paene iam prostratam videret, Caput suum pro salute reipublicae devovit, et protinus concitato equo, in medium hostium agmen patriae salutem sibi mortem petens, irrupit factaque ingenti strage plurimis telis obrutus super corruit. Ex cuius vulneribus et sanguine insperata victoria emersit. - Eiusdem filius patris 267 exemplum secutus, devotione simili atque strenua pugna consentaneo exitu labantes perditasque vires urbis Romae correxit. Itaque dignosci subiicit Valerius arduum est utrum Romana civitas utilius habuerit Decios duces, an amiserit, quoniam vita eorum ne vinceretur obstitit, mors fecit ut vinceret. Vis huius exempli in eo consistit quod privati hi Decii salutis ac vitae suae devotione a diis impetraverint ut Roma servaretur. Testis et Curtius qui equitis sui vel mole v(ef) honore Eques hoc loco non hominem designat equo insidentem, sed equum ipsummet cui insidebatur. Virgilium quem saepe imitatur Minucius sibi in hac significatione usurpanda praeeuntem ille habet. Georg(icorum) L. III. v. 115./sqq./ Frena pelethronii Lapitae gyrosque dedere Impositi dorso, atque equitem doluere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos. Ipsam rei gestae historiam descripsit inter ceteros Livius L. VTI. C. /6./ In foro medio urbis Romae, terra in pofundum hiatum motu terrae vel alia vi descenderat. Ea vorago non terra repleri poterat sed vatum ex consilio eius coniectu, quo populus Romanus plurimum posset. Tum M(arcus) Curtius nullum magis bonum Romanis esse dixit quam arma virtutemque militarem ideo devovit se ipsum ut in patentes terrae hiatus iniiceret. tum equo 266 dignitatem R superscriptum 267 ex se R lineis transversis deletum 64