Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
terram videntur qui in viscera eius penetrare audent et eius tum divitias tum dominos curiosius rimantur. Non est ergo cur cum multis sciscitari loco stuprare reponamus. Sapientis oraculum dictum, illud est yvwGi aeauTov nosce te ipsum, hoc dictum pluribus adtribuitur personis apud veteres quidam Chiloni septem Graeciae sapientium uno, alii Thaleti, alii denique Pythiae ipsi aut Apollini vid(eri) potest Clemens Alex(andrinus) Strom(atum) L. 1. Quatenus Inquantum hic significat vel si ut apud 117 Plin(ium) Epis(tolarum) L. 3. Ep(istola) 7. Quatenus nobis denegatur diu vivere relinquamus aliquid quo nos vixisse testemur Vel hinc errorem saltem non vanis 118 et formidolosis opinionibus imnlicemus. Hucusque ex sententia philosophi Academici locutus est Caecilius reficiendam esse119 omnem de deo rebusque divinis inquisitionem, quod Christiani urgebant, hoc argumento voluit persuadere, quod de istis rebus nihil certi potest cognoscere mens humana, frustraneus igitur foret120 in 121 eorum inquisitionem impensus omnis labor 122. Quia tamen noverat Caecilius natura cupidos esse homines veri aliquid123 cognoscendi124 125 126 127 et eruendi125 126 127 de existentia summi numinis, ac rerum aliarum gravissimarum, nec eos ob hoc studio penitus retrahi posse: permittit iis aliquomodo sed cum contemptu ut errorem id appellet128 ut propensioni huic obsequantur, faciantque inquisitionem de rebus gravissimis et ad religionem pertinentibus, ita tamen ne eas sententias approbent129 130 131 quae in animo postea timorem, metum ac perturbationem excitarent, talem igitur doctrinam de diis, de mundi ortu et conservatione de hominis statu praesenti ac futuro recipiant, quae laetum, securum et ab omni anxietate immunem praestet animum. Huius modi doctrinam esse putavit Caecilius Epicuri dogmata, per haec enim omnem metum, qui animo in hac vita molestus esse posset, eximi vere130 131 quis posset, et simul etiam de momentosissimis rebus veritatem aliquomodo cognoscere 132. 117 Cicerón R linea transversa deletum 118 aut R linea transversa deletum 119 esse R superscriptum 120 foret R superscriptum 121 eos R lineis transversis deletum 122 esset R lineis transversis deletum 123 aliquid R superscriptum 124 eius R superscriptum tamen post lineis transversis deletum, eamque investigandi R linea transversa deletum 125 et eruendi R superscriptum 126 in religionis negotio R superscriptum linea transversa deletum 127 /vox quaedam quattuor littararum/ res momentosiores R subscriptum lineis transversis deletum 128 sed cum conteptu ut errore id appellet R signo + scripto in margine 129 quae R linea transversa deletum 130 vere R superscriptum 131 posse R lineis transversis deletum 132 posset R lineis transversis deletum 36