Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Ideo haec 133 adfert Caecilius ut probet satius esse Epicuri dogmata recipere et tueri, quam Christi religionem suscipere /15v/ Hinc in sequentibus placita Epicuri nobiliora, de ortu mundi, de homine et mundi conservatione enumerat, ostendens ubique quomodo ea dogmata metum ex animis hominum expellant. Antequam tamen ea explicentur quaedam breviter praemittenda nobis erunt de Epicuri vita, eiusque placitis. Natus est134 Epicurus Athenis in Graecia Olympiad(os) CIX anno 3. qui incidit in annum Mundi 3663. Ante Christum natum 341. eo tempore quo Philippus Macedoniae Rex viveret et Graeciam varie turbaret. Pater eius tanta fuit paupertate ut quum agellus, quem sorte acceperat, eum non satis aleret, ludi magistratum ageret, mater vero ad conquirendos nummulos cum filio Epicuro domos obiret, lustrans eas, et vel spectra abigens vel alia anilis superstitionis molimina suscipiens, quo in negotio sebeundo Epicurus135 matri carmina lustralia praelegisse fertur. Post Mytilenem et Lampsacum in Asiam profectus est studiorum causa, ubi quum egregie profecisset annum 36 aetatis agens Athenas reversus est ibique scholam aperuit ac sectam erexit. Cumque reliqui philosophi publica urbis loca occupassent ipse hortum quemdam coemit, in quo et docuit et cum discipulis vixit. Duabus maxime rebus offensus fuerat hicce Epicurus ea primum quod Stoici ita a vitiis dehortarentur iuvenes, ut simul iuberent eos etiam adfectibus innoxiis et a natura insitis bellum indicere ut amori moderato136 sui ipsius, divitiarum ac honorum atque ita a virtutis studio eos abalienarent. secundo vero ea quod sacerdotes, deorum praesentia, actionibus in mundo, et doctrina de Inferis ad quidvis animos hominum impellerent et eos metu torquerent, hinc istius modo sapientiam docere instituit Epicurus, qua ab his incommodis liberarentur homines. Ipse vero137 138 coelebs per totam vitam vixit, totusque in docendo et scribendo fuit occupatus adeo ut 3 00 138 volumina ab eo scripta fuisse veteres memorent. Ex his tamen nonnisi 3. Epistolae eius ad nos perdurarunt quas Diogenes Laertius conservavit 139 140 De Vitis Philosoph(orum) L. X. segm 35 I4U et seq(uenti) Mortuus est Athenis calculi doloribus diu vexatus anno aetatis 7Imo Praecipua eius dogmata haec fuerant ex Epistulis et Lucretio L Non esse mundum aeternum, sed aliquando esse caepisse ad exstruendum tamen mundum opus non fuisse vi 133 enim R linea transversa deletum 134 Euripid R lineis transversis deletum 135 Epicurum R s superscripto in Epicurus correctum 136 moderato R superscriptum inseruit 137 vero R superscriptum inseruit 138 eius R lineis transversis deletum 139 ad R linea transversa deletum 140 1 33 R in 35 correctum 37

Next

/
Oldalképek
Tartalom