Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

virorum doctorum qui dogmata horum Academicorum novorum propugnabant, ex horum numero fuit etiam Cicero ut diserte patet ex academicis eius quaestionibus quarum Liber tantum 4tus exstat quique Lucullus inscribitur. Ibi his verbis se adgregat Academicis C. /8/ Neque inter nos et eos qui se scire arbitrantur, quiquam interest, nisi quod illi non dubitant, quin ea vera sunt, quae defendunt: nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, affirmare vix possumus. Ex horum numero crediderim ego fuisse etiam Pilatum Judeae procuratorem et Christi Domini judicem. Quaerit is ex Jesu Christo, qui se missum esse dixerat ad" veritatem docendam et inter homines propagandam n ecmv aXqQeta? Joh 18: 38 Quaestio haec non hominis est discendi cupidi, qui ex ore servatoris edoceri vult de veritatis natura, quod cum Hugone Grotio multi existimant. Vix enim haec verba protulerat Pilatus quum discederet ad Iudeos, quod minime fecisset si responsionem ex Christo expectasset. Quare verisimillimum est, significare ipsum hac interrogatiuncula voluisse, veritatem inventu difficillimam, neque tot ex opinionibus, quaenam veriores sint reliquis, ullum constituere hominem posse. Quod est veritas? Quis quaeso est qui veritatem notam et perspectam habeat; fiduciae ac audaciae illi qua Christiani de veritate sententiae v(el) doctrinae suae gloriabantur. Immo nihil magis propagationi huius obstabat.99 100 Atqui hoc princeps est, immo unum fere scholae Academicae dogma. Hoc exemplum pro testimonio sit quam feliciter ex profanis sacra quandoque illustrentur. Nec tempore Minucii nostri huius sententiae philosophi esse desierant in imperio Romano: immo haec erat tutissima via obviam eundi accusationibus istis quas Christiani iam tunc numerosi contra absurditates paganae et ethnicae religionis intentabant. Subtiliores enim regerebant, se ea non pro veris habere, quae adsequi nemini licet. Hinc Tertullianus sua aetate libros scripsit Contra Academicos. /14r/ Penitus hic significat alte profunde, ex omni parte explicari mihi consilium tuum plane volo, ut penitus intelligam Cicero ad Quint(um) Fratr(em) L. 1. 15. a melly a minden részről való visgalodast el unvan Opinioni succumbere temere meg visgalas es ok nélkül valamely velekedesre rea állani. Insignis est emphasis et significantia in hac metaphora, iis enim suacumbimus rebus quae pondere ac gravitate premunt ac adigunt, hinc phrasis est frequentissima succumbere oneri. 99 ad ad R unum ad omisi 100 fiduciae ac audaciae illi qua Christiani de veritate sententiae v(el) doctrinae suae gloriabantur. Immo nihil magis propagationi huius obstabat. R in margine; incertum tamen est an Auctor legendo hic posuerit, necne 33

Next

/
Oldalképek
Tartalom