Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
vindices alienae libertatis vocantur adsertores. Hic igitur adserere pro vindicare et acriter defendere est per metonym(iam) anticed(entis) pro consequ(enti) v(el) signi pro signat(o) Hominem nosse se et circumspicere debere quid sit. Caecilius insuperioribus Cap. V. adeo arcere volebat homines ab inquisitione rerum divinarum ob earum incertitudinem, ut nihil ipsis relinqueret aliud, quam ut se ipsos noscerent, paglina) enim 7ma ita loquitur: et beati satis satisque prudentes jure videamur si secundum illud vetus sapientis oraculum, nosmet ipsos familiarius noverimus. Hanc concessionem nunc lubenti animo accipit Octavius, quia censet ex necessitate cognitionis nostrimet533 ipsorum deduci posse clarissime etiam necessitatem cognitionis rerum quarum libet divinarum et sublimium. Utrum elementis concretus. Elementa dicuntur quasi alimenta quod ex iis corpora constituantur et rerum naturalium substantiae. Talia vulgo sunt illa quattuor. Ignis, aer, aqua, terra, quibus primae qualitates respondent. Calor, frigus, humiditas et siccitas. Ita igitur significat elementum primum illud principium v(ell crronceioy ex quo corpus mixtum componitur, tamquam ex parte simplici, quae non potest dividi in diversarum speciemm corpora, et hoc sensum in nostro hoc loco usurpatur. Sed a significatione huiusmodi corporeorum primorum principiorum transfertur haec eadem /61 v/534 vox ad quarum libet remm initium ac principium. Ita vitiorum elementa dixit Juvenalis et Ovidius Fastorum L. 3. v. 179. /sq./ Parva fuit si prima velis elementa referre. Roma Quin etiam prima cognitionis subsidia, literae. elementa vocantur in notissimis Horatii versibus L. 1. Sat(ura) 1. v. 25.- Ut pueris olim dant crustula blandi Doctores elementa velint ut discere prima. Ut nisi divinitatis rationem diligenter535 excusseris nescias humanitatis Abstracta ponuntur pro concretis 536 adeo ut sensus sit nisi Deum quis prius cognoscat, hominem quis sit et quomodo sit, cognoscere non posse, ideoque nec se ipsum cognoscere posse. Haec connexa esse et concatenata recte monuit Octavius. Hoc ipsum expressit etiam Clemens Alex(andrinus) Paedagogi(cus) L. 1. cap. 1. 533 nosmet R tri superscriptum inserto in nostrimet correctum 534 eadem R ex 61r, omisi 535 diligenter R superscriptum inseruit 536 pro nisi R linea transversa deletum 129