Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

deorum reiecta unicum tantum esse. Haec est enim illa propositio quam cunctis viribus confirmare et evincere nititur in sequentibus. Illiterates, pauperes imperitos de rebus caelestibus disputare Digitum intendit Octavius ad ea verba quae Caecilius capite V. pag(ina) 7. dixit: Itaque indignandum omnibus indolescendumque est audere qosdam et hoc studiorum rudes. Sciat omnes homines sine delectu et(caetcra) Tudja meg minden emberek minden válogatás nélkül akarmely idejekben, nemben vagy méltóságban legyenek azzal a tehetséggel bimak hogy okoskodhatnak523 es a dolgok felöl értekezhetnek. Horum verborum occasione id tantum observaverim, quod in posterum etiam observasse utile fuerit quod nimirum tum reliqui Patres Ecclesiastici, tum etiam iterum Minucius Felix noster inter limites rationis naturalis et revelationis non satis accurate distinxerint: sed quod eas saepe confuderint, ratione naturali tribuendo quod unice fuerat revelationis. Ita hic et in sequentibus facti Christianorum quo de Deo eiusque providentia de vita aeterna indicio aliisque rebus disserebant rationem inde accessit, quod sensus et rationis participes sunt Christiani atqui non ex sensibus vel ratione naturali accidi 524 /60r/ didicerant Christiani; alias idem fecissent et gentiles quibus adnuit usus rationis naturalis: sed haec acceperant ex revelatione divina quam Christus per suos apostolos orbi proposuerat. Inde igitur professionis suae docrinae alacritatem et promptitudinem in Christianis deducere debuisset, quod a Deo immediate illam doctrinam accepissent, quod cum ex signis evidentissimis constet cui licet simplici et illiterate etiam homini: mirum non est si eam singuli magna constantia pr(a)edicent et ei contrarias sententias refellant. Nec fortuna nactos sed natura insitos esse sapientiam Nem valami történetből v(agy) szerentseböl kaptak a böltsesseget hanem a termeszét oltotta azt ő belei ek. Adjectivum insitos iure meritoque suspectum esse hoc ideo potest num id a Minucio ita positum fuerit. Licet enim M(anu) S(cripti) codices ita constanter scribant certum tamen est constructionem qua adhibetur non esse bonam. Passivum enim hoc est verbum et usurpatur de re actionem causam vel instrumentum designante ideo525 vi sua ablativum requirit, ut esset natura insitos esse sapientia vel vero prout editiones aliae emendamnt scribendum est natura indeptos esse sapientiam. 523 okosságoknak R sagoknak linea transversa deleto kodhatnak suprascripto in okoskodhatnak correctum 524 di R ad 60 recto spectans, omisi 525 usurpatur de re actionem causam vel instrumentum designante ideo vi et(caetera) R signo + scripto in margine, ide lineis transversis deletum, vi et(caetera) omisi 126

Next

/
Oldalképek
Tartalom