Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

cognitionis rerum divinarum, et tamen de iis disserere volentes517 comparantur cum iis viatoribus qui itinerum prorsus ignari sunt, nec sciunt prorsus ad quam partem sit deflectendum quum iter finditur in duas partes, tales enim in errore versari ac periclitari518 certissimum est. Singulas vias eligere nequit quia nullum certum cognoscit indicium ex quo appararet illam certius deducere posse ipsum ad scopum quam aliam. Nec universas probare. Nam unica modo ducit ad id quo tendit. Recte tamen auctor hic ita loquitur. Quum et dicantur interdum plures ab aliquo probari quo magis emineat eius stupor et imperitia unde Syracides dixit aliquem duabus viis ingredi cap. 2. Ita Academici de sententiis ac519 controversiis veritate statuere non possunt, non unam veram affirmare; quia criterium nullum est ex ipsorum sententia ex quo verum esse aliquid dignosci posset, omnes non sibi enim invicem sunt contrariae nec nisi unica potest esse vera. Ita igitur naturaliter fieri oportet ut si tamen Academici disserant non obstante hoc ipso dogmate in contradictiones incidant temere in diversas et contrarias suspiciones involabantur. /59v/ Nullum itaque miraculum est si Caecilius in contr(ariis) jactetur aestuet et520 fluctuetur Nem tsuda azért hogy ottan aztan oliv 521 egy massal ellenkező velekedesekkel küszködjék Caecilius. Consuetudo est Minucii ut in repetitione similium verborum omittat particulas copulativas, ut hic his verbis describit Caecilium prout in incertitudine sua haerebat eamque indignatione infausta aperibat. Hoc vero facit gradationes sic satis eleganti similitudine ducta ab aquis maris, dicit primum eum iactari quod satis notum sed et diversitatem admittit magnam et sic non satis exprimit id quod volebat, unde addit secundum aestuare quod ordinarium est in oceano sed gravius priore. Tertium igitur accedit fluctuari quod complectitur gravissimas procellarum agitationes nequaquam tamen perpetuas. Quod ne fiat ulterius, convincam et redarguam et(caetera). A mitsodas habzas ő benne hogy ne légyen meg győzöm ötét mindenekről es meg tzafolom ötét mindenekben amellveket mondot tsak egy igassagot bizonvithassak meg. Haec sententia plena est fiduciae, et quae postulat magnum robur et nescio an decenter satis hic ad exordium orationis inculcetur. Illa vero unica veritas qua confirmata sperat Octavius convictum iri et redargutum iri 522 Caecilium est numen divinum cuius providentia regitur mundus existere idoneus pluralitate 517 et tamen de iis disserere volentes comp et(caetera) R signo + scripto in margine, comp et(caetera) omisi 518 utrasque R lineis transversis deletum 519 alienis R littera transversa deletum, ac superscriptum 520 et R lineis transversis fortasse falso deletum, restitui 521 ellen R lineis transversis deletum 522 est R lineis transversis deletum 125

Next

/
Oldalképek
Tartalom