Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
aliud esse exhaurire cognitione omnem dei naturam aliud existentiam eius et attributa quaedam nosse certo. Si prius non potuit Simonides mirum non est nec in favorem Academicorum quidquam facit: posterius enim scire poterat et cognoscere. Audaciter. Antiquam hanc formam adverbii reprehendit quidem Quintilianus L. 1. C. VI. tueri tamen licet eam multis probatorum scriptorum testimoniis. Cicero Pro Roscio C. 36. Multa audaciter fecisti et Livius L. 22. Cap. 25. Audaciter se laturum de abrogando imperio scilicet leges. /55v/ ne aut anilis inducatur superstitio Substantivo valde conveniens epithetum segnior enim sexus in genere ad superstitiones valde propensus est unde 475 mulieres tt|s SeuTtSaip.ovias' apx'nyous' dicebat Strabo Geogr(aphia) L. 7. Sane ubi ad sexus infirmitatem et levitatem aetatis quoque accesserit imbecillitas tum nihil est in rebus religionis tam ridiculum tamque absurdum quod non suscipiatur. Hinc igitur anilis superstitio pro extrema superstitione accipitur. Hac appellatione Christiana religio et pietas ab ethnicis fuit infamata. Apud Lactantium in eumdem sensum loquitur gentilis: philosophos Christianos impugnans476 consultum esse tandem rebus humanis ut cohibita impia et anili superstitione universi homines legitimis sacris vacarent ac propitios sibi deos experirentur. L. V. Cap. 3. Caput XIV. et renidens hoc verbum descendit a substantivo nidor, quod designat auram pinguem et odoratam manantem de adustis aut coctis cibis haec quia sensibus nostris ut plurimum grata esse solet: verbum inde descendens renideo transfertur ad res gratas acceptas et placentes significandas hinc renideo significat fulgere splendere et hilari vultu esse Horatius L. 2. Ode 18. v. l./sk./ non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar, hic pro vultus serenitate accipitur, ut et apud Ovidium Metamorphoseon L. 8. v. 195. de Icaro dicitur quod ore renidenti captosat /rectius: captat NB/ plumas id est hilari vultu et laetabundus.477 Indignationis eius tumorem effusae orationis impetus relaxarit Az ő bosszankodasa meg szűnt, hogy ki beszelhette magat. In hac allegoria similitudo ab utribus videtur desumta 475 v R lineis transversis deletum 476 philosophos Christianos impugnans R signo + scripto in margine 477 de Icaro dicitur quod ore renidenti captosat /captat NB/ plumas id est hilari vultu et laetabundus R signo + scripto in margine 116