Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
rideretur respondisse fertur: Difficile esse imbecillitates humanas omnes uno impetu vincere. Agnovit ideo cautum non esse ita semper actu philosophari. Nec doctis hoc philosophandi genus gloriosum esse potest Semper enim sensus animi ipsorum ab actionibus eorum discrepabunt et insuper doctorum virorum nomen tueri non possunt si nihil sciant. Immo ne id quidem scire certo poterunt se dum certo loco ac tempore contendunt omnia incerta et dubia esse se certo de ea re contendere et disputare, quales viri docti ut stipites et trunci non rationibus sunt expugnandi sed fustibus caedendi et excipiendi ut olim fecit Cynicus quidam cum Gorgia Pyrrhonio. Quum enim Gorgias magno conatu se nihil esse /55t/472 disputasset Cynicus crebris ictibus fustem ei impegit. Non est quaeso, aiens, quod hoc male te habeat, neque enim ipse verberibus te peto, neque tu vapulas, nihil enim sumus; Quid ais? Sentis tune esse? an nondum/?/ Perge bacule, disputa, argumenta quam poteris fortissime urge, nec prius desine quam philosomrm non modo se hominem: sed stultum prorsus esse sentire feceris. Nec indocti caute igitur nec docti gloriose disputare possunt. Simonidis melici nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? Nem melto-e hogy a melly kétleskedes a maga meghatarozasaban a felől ha vagyone Isten ama473 Simonides hogy azt kövessük. Hiero hic fuerat rex Syracusanus et regnavit ibidem circa an474num urbis condit(ae) 276. ut refert Diodorus Siculus L. 11. Simonides vero fuit patria Ceus poeta melicus Pausaniae praeprimis ac Hieroni charas. Scripsit odas, elegias et iis inter alia delineavit etiam pugnam Marathoniam et Salaminiam. Excelluit imprimis in cienda commiseratione teste Quintiliano unde /si ad chronologiam spectas, vice versa NB/ et Horatius L. 2. Od(e) 1. /37.sk/ Sed ne relictis musa procax iocis Ceae retractes munera naeniae Lit(t)eris alphabeti numero 20 adiecit duas longas q et cj. Quam vero cunctationem in respondendo ad quaestionem sibi propositam commemorat Caecilius eam Cicero etiam L. I. De Natu(ra) Deorum commemoravit quando ita loquitur: Roges me quid aut qualis sit deus? auctore utor Simonide. De quo quum quaesisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi causae sibi unum diem postulavit: quum idem ex eo postridie quaereret biduum petivit, cum saepius duplicaret numerum dierum: admiratusque Hiero quaereret cur ita faceret? Quia quanto (inquit Sinai) diutius considero, tanto mihi videtur res obscurior. Caeterum notari hic debet 472 nihil esse R ex 54v, omisi 473 R quinque vocabulis Hungaricis linea transversa deletis ama superscriptum 474 an R superscriptum iseruit 115
