Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
systema idearum Platonis, dum se Zenoni huic opponeret, testes enim sunt veteres, domi ipsum discipulis acriori ingenio praeditis illud inculcasset: ne tamen id arcani vulgi notitiae prostitueret ita de rebus sensum ferientibus disputabat, ut eas incertas omnes diceret et hoc pacto vetustissimorum philosophorum se modestiam imitari diceret. Hinc nata est de ipso opinio quasi omnia dubia et incerta esse putaret. Qua de Cicero egregie locutus est De Oratore L. III. Cap. XVIII. Arcesilas primum ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis hoc maxime adripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut animo percipi possit: quem ferunt primum instituisse, non quid ipse sentiret ostendere, sed contra id quod quisque se sentire dixisset, disputare. Hinc haec recentior Academia emanavit, in qua existit divina quadam celeritate ingenii dic(t)ique copia Carneades. Caeterum mortuus fuit Arcesilaus Athenis septuagesimo quinto aetatis anno cum merum immodice hausisset et in delirium incidisset. Et multo post Carneadis Hoc hinc declaratur quod Carneades in Academia fuerit mortuo ab Arcesila nam intercesserunt /54v/ tres scholae huius rectores v(el) principes Lvcidas. Euander et Hegesinus ut Cicero in libris Quaestionum Academicarum tradit. Quo genere philosophari et caute indocti possunt et docti gloriose, a mitsoda okoskodásnak a nemeivel mind a tsekelyebb értelmű emberek helyesen elhetnek mind pedeg a böltsebbek e szerent ditseretesebben böltselkedhetnek. Universali dubitationi miras laudes tribuit hic Caecilius, quas non video qui consistere possint, namque quod indoctiores prius attinet si illis omnia dubia et incerta appareant opportet ut si secundum principia sua convenienter agere velint nulla etiam pericula caveant, nullum malum vitent, nihil in antecessum contra ingruentes calamitates prospiciant utpote quorum omnium veritas certa non est. dubiorum vero et incertorum conditio certam hominis curam non meretur. Et sane in hunc modum sese conformabat aliquando Pyrho in dubitatione universali de rerum certitudine conveniens exacte cum Academicis. Navi enim aliquando vectus cum socii tempestate ingruente maxima maestiores esse inciperent, ipse quieto animo porcellum in navi cibum capientem monstrabat digito: oportere, inquiens, sapientem tali animi tranquillitate esse, circumdatam quamvis magnis malis, quid quod inevitabili mortis versantem periculo. Sed porcum imitandum sibi proponere et se ita caecorum instar periculis exponere nulla cautio est et secundum talia principia rarissime umquam egisse reperiuntur Academici et Pyrhonii Etiam Pyrho aliquando cum canem morsibus laedere cupientem evitavit et quum propterea ab amicis 114