Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
qui ita legendum censet Quo oraculo idem ipse persensit idcirco universis sese praepositum non quod omnia comperisset sed quod nihil se scire didicisset. Atque hanc fuisse Minucio mentem inde etiam colligitur quod haec eadem idea et cogitatio de Socrate etiam Justini Martyris 467quem legere potuit Minucius omnino observata fuit. Ita enim is in Cohortatione ad Graecos Cap. 36. Socrates sapientem se idcirco aiebat nuncupatum quod cum caeteri ea quae nesciunt, simulent se scire ipse fateri non dubitaret, nihil scire se. Sic enim dicebat. Hoc uno sapientissimus visus sum quia quae nescio ea neque me scire existimo, sensus igitur Minucii verborum est.468 Amely Apollo feleletből azt vette ő eszre hogy nem azért mondatott ő leg böltsebnek mintha ő mindeneket ki tanult volna e világban, hanem inkább hogy ezt ő ki tanulhatta hogy bizonyossan semmit sem tud. Quo ipso sensim delabitur ad Academiae Atheniensis dogmata cum laude com469memoranda quae nunc amplius nunc arctius in eo consistebant quod in hoc mundo aliquid cum certitudine cognoscere non possumus. Socrates iam ac Plato quum omnium aliorum sententias confutarent suas vero occultarent praeiverunt exemplo huic dogmati. /54r/ Hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis et Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio. Hlyen értelemből származót az hogyArcesilas Carneades es 470 mas Academiaban tanito philosophusok kételkedtek sok nagy fontos kérdések felől. Arcesilas vel Arcesilaus fuit Pitanaeus ex Aeolide ipse domi primum elegantiores disciplinas et mathematicas artes favente Minerva didicit. Athenas delatus primum Theophrasto Peripatetico in disciplinam se tradidit deinde ad Crantorem delatus est. Fuerat autem ei praeter philosophiae cognitionem elegantioris literaturae copia. aneSexeTO paXXov ägripov ou kou ets irrrvov twu ttccvtws tc avayivinoKen. Amplectebatur Homerum maxime ex omnibus, cuius adeo studiosus erat ut semper ante somnum eius aliquid legeret, mane quoque cum surgeret dicens em tov epwpevov amevca se ad amasium ire, cum se velle legere innueret. Unde 471 cathedrae Academiae post Cratetem admotus. Cum maxima eius in persuadendo vis esset multos sibi discipulos comparavit. In hac cathedra adversarium nactus est Zenonem Citticum Stoicorum parentem qui a Platonis dogmate de incertitudine cognitionis ex rebus corporeis haustae discedens, publice sensuum certitudinem ac cognitionem ex criteriis indubiis adsertum ivit. Arcesilaus non quidem abiecit 467 A R lineis transversis deletum 468 sensus igitur Minucii verborum est. Amely R signo + scripto in margine, Amely omisi 469 par R lineis transversis deleto in commemoranda correctum 470 A R lineis transversis deletum 471 Chated R lineis transversis deletum 113