Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

discipuli aliique de principio omnium rerum ex aqua aut ex igne462 aliisque de rebus physicis ac coelestibus disputarent, ille hac momentosa sententia solebat ad excolendam prius morum suorum regendorum doctrinam revocare eosdem Quod supra nos nihil ad nos. Quae sententia admittit secundum praemissa sanum sensum, et iniquus in ipsum videtur fuisse Lactantius463 qui de hac eius sententia ita464 pronunciat Institut(ionum) Divinarum L. III. Cap 20. Nimirum id sensit, quod locutus est, religioni minime serviendum. Hoc elicere pure ex hac sententia non potuit, cuius de summo numine et eius ente item465 de imortalitate animorum sententia sana fuit. Merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae singularis. Oraculum hoc Delphicum fuit a Pythia editum in haec verba prout refert Diogenes Laert(ius) De Vitis Philosophorum L. II. segm(ens) 37. AuSpwv aTravTwv EwKpaTtis aocficoTaTos Mortalium unus Socrates vere sápit. Quod oraculum praesensit idcirco universis esse praepositum, non quod omnia comperisset: sed quod nihil se scire didicisset: Verba haec in mendo manifesto cubant sensum enim sanum non fundunt. /53v/ Ideo critici quum manuscriptorum codicum ope persanare locum hunc non possent ex coniectura emendare conati sunt. Jacobus Gronovius in sua editione 466 ita putat distinguenda haec verba: Merito ergo dei oraculo testimonium meruit prudentiae singularis. Quid oraculum? idem ipse praesensit idcirco universis esse praepositum non quod omnia comperisset sed quod nihil se scire didicisset, putat igitur Gronovius gradationem in Minucii oratione esse, et maius aliquid ac notabilius eum adferre ad sententiae suae confirmationem. Revocat enim velut sese nec opus esse oraculo significat, quippe qui ipsémét praesenserit eminere se supra caeteros. quorum nemo ita se deprimere potuit. Ad hanc coniecturam observa istius modi gradationem et revocationem familiarem esse auctoribus classicis. Lucilius /Krenkel 520./ enim etiam apud Gellium L. 4. Cap. 1. illam adhibet, Legavit quidam uxori mundum omne penumque. Quid mundum? Verum hic locum non videtur habere posse, nam id quod maius et notabilius in hac sententia supponitur, idem est quod in priori parte insinuatum fuerat, et tum prius tum posterius oraculi fuit monitum non potest ergo revocatio ab oraculo censeri. Sapientius igitur multo post Ouzelium Davisius hunc locum emendavit, 62 aut ex igne R signo + scripto in margine 463 Lactantius R superscriptum inseritur 464 ita R superscriptum inseritur 465 et eius ente item R superscriptum inseruit 466 Itare R lineis transversis deletum 112

Next

/
Oldalképek
Tartalom