Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Barreana. Sensus verborum est: Misericordia nostrorum deorum (inquit gentilis Sinai) sola est quam implorare debetis aut quae vos iuvet. Nulla est ea tanta vel apud vos vel apud nos, ut prosit vobis illuc demersis, ut sola opus vobis sit misericordia deorum nostrorum, id est illorum ipsorum quos minime vultis agnoscere. Est acumen captari solitum antiquis. Desinite caeli plagas et mundi fata ac secreta rimari. His verbis concludere incipit longam suam exprobrationem Caecilius, quam ob doctrinam de animorum immortalitate de vita beata, et futura mundi conflagratione in eosdem acerbe satis eiaculatus fuerat. Plagae caeli sunt proprie inflexiones obliquae partium caeli a TrX.ayios' lt| v(el) a adhibuit Ennius: apud Ciceronem de Divinat(ione) 2. Quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas.460 horam rimationem praetendit esse Caecilius de statu ac suae animae immortalis futura cogitare. Hinc Lucianus etiam ipsos in Philopatride /24/ aiGepoßaTOWTas et ai0e plops’ vocavit. Per mundi fata et secreta sententiam illam intelligebat Christianorum qua mundum hunc post diem extremi iudicii conflagraturam et habitatoribus carituram esse ex Dei ipsiusmet revelatione praetendebant. /53r/ Caput XIII. Octavii Miunucii Felicis Quamquam philosophandi libido est Socratem et(caetera) Avagy tsak ha ugyan böltseskedni akartok, tehát valaki ti közülietek illyen nagyra tartya magat461 kövesse, ha kitelhetik tölle amaz böltsek között fő embert, Socratest. Quisque vestram tantus est etfcaetera) Non defuere interpretes qui hanc lectionem in hunc modum emendarent quisquis vestram tantus est, atque inter hosce est Christoph(oras) Cellarius: sed nihil opus est ab exemplaris M(anu) S(cripti) lectione recedere: quisque enim pro quisquis saepissime ab auctoribus ponitur. Juvencus Hist(oria) Euangelic(a) L. 1. pag(ina) 35. Quisque meis monitis auresque et facta dicabit, et Symmachus Libro 1. Epist(ola) 52. Quisque bonae fragis est in publicum commodum vendicatur. Socratis sapientiae principis quoties de coelestibus rogabatur nota responsio est. Quod supra nos nihil ad nos. Quis fuerit hic Socrates et quaenam fata nobiliora habuerit superius ad caput V. exposuimus, quae nunc non repetemus. Id saltem adiicere iis placet, primum illum inter philosophos Graecos fuisse, qui curam moram et emendationem vitae, propius ad officium hominum pertinere dixit, quam obscuris speculationibus physicis et etiam astronomicis vacare. Hoc cum non facile Atheniensibus persuadere posset, inter quos Thaletis 460 adhibuit Ennius: apud Ciceronem de Divinat(ione) 2. Quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas R signo + scripto in margine 461 magat R superscriptum inseruit 111

Next

/
Oldalképek
Tartalom