Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Et poeta vetus in Copa /30 sq./: Quid cineri ingrato servas bene olentia ser(ta) Anne coronato vis lapide ista tegi. Hinc est quod inter crimina Christianis obiecta Justinus Martyr Apolog(etico) 2. refert, tiri toi? aTToQavonoi. yoa? kgh Kutató) Kat ev Tonhal? OTecbayou? Kat Qucrta? cbepeiv Mortuis non inferias non nidores et sepulcris non coronas non sacrificia dare v(el) 453 Posteriores tamen Christiani recesserunt ab hac simplicitate454 Prudentius enim ad mo(rem) sui aevi communem alludens in Cathemerino Hymno X. 455 ita loquitur exequiorum in extremo: Nos tecta fovebimus ossa Violis et fronde frequenti Titulumque et frigida saxa Liquido spargemus odore Pallidi, trepidi sed nostrorum deorum Prorsus his similia de Christianis narrat Lucianus in dialogo Philopatride /23./ ubi scribit se in fornicato quodam opere vidisse /49v/ av8pa? emKeKucjjOTa? rai KaTaxptopevou? lege potius KatToxptopevou? pallentes)­­eTTaivowTO456 yap oútoi axrra KcuaaTa euyopevoi Homines quosdam incurvatos et perpallentes (Sinai)457 perunctos qui apparebant mala nobis precari et velle. Videtur vero Caecilius pallorem Christianorum, timori tribuere, dum addit trepidi Sed ieiuniis potius aut abstinentiis veterum Christianorum erat tribuendus. Basilius enim Magnus Corpus Christianorum coypomTi aaxfrpovt KeKoau.eu.evov' , dicit Qua propter monachorum, quorum strictior erat eyKpareia numerum458 pallidas turbas appellat Sulpicius459 Severus Epistola ad Bassulam socrum: Agebat nimirum ante se pastor exsistimatus greges suos, sanctae illius multitudinis pallidas turbas, agmina palliata. Idem ille Basilius quem statim adduximus in Asceticis ait eyKpaTeiav et abstinentiam etsi qui eam abscondere maxime velit, non posse tamen, quoniam ea inquit vultu ipso et pallore proditur, et quemadmodum sagina athletam demonstrat ita pallor et macies militem Christi. Misericordia digni sed nostromm deomm. loco et scribendum est sed. ita enim habet Gronovii editio ad quam haec expressa est, ita etiam antiquiores quaedam editiones ut 453 concedere R lineis transversis deletum 454 instituto R lineis transversis deleto simplicitate superscriptum 455 de R lineis transversis deletum 456 lege potius KaTTOXpionevovs pallentes R signo + scripto in margine 457 perpallentes (Sinai) R superscriptum 458 numerum R signo + scripto in margine 459 Sulpitius R correxi in Sulpicius 110

Next

/
Oldalképek
Tartalom