Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
abstinemus tamen ne quis existimet, aut daemoniis, quibus libatum est cedere, aut nostri religionis pudere. Verbo Christiani vesci iis ideo non potuerunt quia erat ritus sacer idololatrorum et si participes illorum facti fuissent etiam cultus idololatrici rei tunc facti fuissent. Deinde diversa fuit Ecclesia Christiana societas, a gentilium societate instituta igitur eorum commisceri non potuerunt nec debuerunt. Alias nec necesse440 fuisset relicta pagana religione ad Christianam transire. Non floribus caput nectitis. A suae gentis more rursum occasionem ridendi Christianos petit calumniator Caecilius. Ethnici enim coronis e diversi generis frondibus ac floribus contextis uti, per totam vitae scaenam in mille eius actibus deperibant. In genere flores coronaeque ex iis contextae signum publicae laetitiae ac441 /48r/ festivitatis apud antiquos fuere hinc eas omni occasione qua gaudium aut festivitas quaedam intercesserat in usu vocatas invenies, sic in conviviis convivarum capita coronis vinciebantur, ad luxuriae partim ac voluptatis augmentum partim ad deprimendos fumosos vini halitus, qui ascendentes alioquin cito arcem capitis subirent et mentis sensus ibidem debilitarent. Ea enim fuerat antiquorum physicorum sententia, odore florum jucundissimo longe lateque 442 circa corpus et etiam in corpore sparso meatus illos obturari quibus ad caput adscenderent vinosi illi spiritus et halitus. Post convivia nuptiae etiam erant coronis conspicuae: nam non solum sponsi ac sponsae capita coronis nuptialibus, quas Martialis Veneris serta vocat erant redimita, sed et universa familia, omnes ad nuptias invitati domestici omnes corollarum decore apparebant ornati, immo lectus nuptialis floribus erat conspersus, totaque domus olea et lauro obfita superbiebat. In usu deinde fuerunt coronae in omnibus iis rebus quotiescunque praemia actionibus virtuosis exhibebantur ut in triumphis et victoriae celebrationibus. Hinc imperatores, duces exercituum, praefecti militum e bello domum victores reduces, lauro caput cincti incedebant: eorum milites quorum 443 fortitudine parta erat victoria, laureis quoque superbiebant coronis. Graecorum quattuor diversa certamina totidem diversas victoribus suis praemonstrabant honoris coronas. Ludi Olympici dabant oleagineam, Pythici partim ex esculo Jovi sacra partim ex lauro Apollinea flexam. Certamen Nemeum coronamento superbiebat apio. Isthmicum tandem suum nectebat e pinu. Super haec eruditioni etiam poeticae et oratoriae sua destinata fuere praemia coronaria ac florea. Inde 440 necessitas R itas lineis transversis deleto e adscripto in necesse correctum 441 festivi R cf 48r festivitatis, omisi 442 sparso R lineis transversis deletum 443 quorum R linea transversa deletum 107