Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

poetae laureati dicti. Sed 444 praeter civiles sacris etiam usibus inserviisse invenimus coronas florales: Etenim non divorum divarumque solum imagines iis, diebus praesertim ipsorum honori ac cultui dedicatis fuere exornatae: sed et coronatorum numinum supplices, iisdem sacrificia offerentes, immo ipsae victimae ac arae ornatu hoc florali superbierunt. In omnibus hisce actibus ac solemnitatibus a gentilibus ea etiam ratione sese distinxerunt Christiani primaevi, quod sertis et coronis floralibus uti prorsus recusaverint. Non corpus odoribus honestatis. Unguentorum, quae nomine odoris hic intelligit, Caecilius, aeque late diffusus fuerat usus, /48V/445 atque coronarum floralium: Eorum enim cum in omni vitae consuetudine et sacra et profana tum potissimum in conviviis usus erat. Ita Syri Graeci postea ac Romani convivis suis oleo inungere consueverunt capita de Syris Possidonius perhibet eos ad convivia non tantum coronas florales deferre solitos fuisse, sed et utres unguento repletas ut ex iis capita convivarum irrorarent.446 De Romanis vel ex solo Horatio res clara est, qui unguenta et coronas saepissime inter mensae delicias numerat, et dicit inter alia: I, pete unguentum, puer, et coronas /C. III. 14. 17./ Immo Iudaeos etiam quod o? ev Ttapobw observa 447 hunc ritum tenuisse ex historia euangelica liquet, unde 448 patet Sanctissimum Servatorem in domo Simonis accumbentem a Maria in capite ac pedibus nardo unctum fuisse. Et ibidem eadem occasione Christus Simoni exprobravit eam negligentiam, qua EXauo tt|v KecjiaX-qv auTou ouk pXeutxi quod idem est ac si dixisset: Ad caenam me quidem vocasti sed tamen communia illa officia, quae convivis praestari assolent non exhibuisti. Luc 7: 46 Causa ob quam veteres in compotationibus caput unguento madefaciebant, eam Athenaeus profert, quam iam in superioribus adhibitionis coronarum floralium diximus. Tum quod unguenta voluptatem ac iucunditatem praeberent, tum etiam quod vini in superiora corporis erumpentis vim frangere crederentur. Hanc consuetudinem Christiani perinde ac priorem aversabantur una cum sapientioribus gentilibus, inter quos Vespasianus quemdam unguentis madentem ita verbis corripuisse dicitur: /Suetonius: C. 8./ mallem, inquit allium oleres. Christiani vero unice nomine religionis haec aversabantur primum ne unguentorum 444 et R lineis transversis deletum 445 fuerat usus R ex 48r, omisi 446 de Syris Possidonius perhibet eos ad convivia non tantum coronas florales deferre solitos fuisse, sed et utres unguento repletas ut ex iis capita convivarum irrorarent. R signo + scripto in margine 447 velim R lineis transversis deletum 448 pe R lineis transversis deletum 108

Next

/
Oldalképek
Tartalom