Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
/46v/ debuit quod Xetßeiv v(el) auevSeiv Graeci dicebant. Reliqua pars mactati bovis cessit aut sacerdotibus aut ipsismet offerentibus sacrificium, qui ex ea adhibitis cognatis amicis ac sociis laetum convivium instruxerunt et in idoleo seu in templo ipso 437 deorum una cum sacerdotibus hilariter epulati sunt. Testatur de hoc ritu Apuleius L. 9. Metamorph(oseon) In triclinio inquiebat. dominus aedium sacrificalis epulas cum sacerdotibus caenitabat. Ita Theophrastus in Characteribus Cap 23. Illiberalis charactera esse dicit, mactatae victimae cames omnes, iis exceptis e quibus fiunt 438 sacra aiToSiSocrrai venderet ac per contegmen, epulum sacrum ex iis haud praepararet. Iam huiusmodi sacrificialibus epulis Christianos interessé noluisse dicit Caecilius, et recte quidem nam prohibiti fuerunt ab apostolo Paulo inter reliqua 1. Cor. 8. et 10. v(ide) l(ocum) Rationes huius rei producit Octavius Cap: 38. v(ide) l(ocum) /47r/ Materia epularum huiusmodi sacrificalium vocabatur eiScoXoGuTOv idolis sacrificatum ab eiScoXov et Gueiv quod suffitu adolere. qua re primorum mortalium sacrificia constabant, significat deinde vero victimis mactatis diis sacrificare. Jam huiusmodi epulis sacrificalibus ex idolothytis confectis interessé Christianos reformidasse Caecilius innuit verbis hisce: praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abhorretis. Et recte id quidem dicit Caecilius: iis enim vesci prohibiti sunt Christiani omnium primum a Concilio Hierosolymitano Actorum 15: 29. ubi iubentur Christiani airex^nGaL eiSwXoGuTuiv. abstinere iis quae diis sacrificata fuerunt. Idem mandatum repetiit Paulus apostolus in 1. Cor. 10: 21. ou SwacrOe TroTqpiou Kupiou mveiv kcu ttottiplov Saipoviuv. ou SwacrOe TpaireCriS' Kupiou peTexeiv Kai TpaueCn? Saipoviwv. Hinc est sine dubio quod in Apocalypsi /2: 17,18/ angeli Ecclesiae Pergamensis et Thiatirensis gravissime additis haud levibus minis reprehendantur eo quod permittant in suorum inveniri numero, qui ederent immolata simulacris. Si rationes interdicti huius apostoliéi investigemus inveniemus statim non ideo hoc fieri quasi in sacrificatos huiusmodi cames in templo idolorum dum offerrentur aliquid impuri descenderet quod id pollueret et contaminaret redderetque ita exsecrabile439: ita enim aliquid fieri idolothytum negat apostolus 1. Cor. 10: 19. Sed rationes interdicti huius sapienter complexus fuit Octavius in responsione ad hanc Caecilii exprobrationem. Cap. 38. pag(ina) 80. et si, inquit, omne quod nascitur ut inviolabile Dei munus nullo opere corrumpitur: 437 gen R lineis transversis deletum 438 convivia R lineis transversis deletum 439 exsecrabilem R m lineis transversis deleto in exsecrebile correctum 106