Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
renuntiatio Diabolo facta extenderat sese etiam ad ludorum contemplationem. Nam ludi hi et idolis falsis nimirum numinibus erant dedicati, et in eorum contemplatione caerimonias quasdam idololatricas edere debebant. Idololatria vero quia erat opus totum Diaboli immo cultus ipsiusmet: hinc qui renuntiabat Diabolo oportet ut renuntiaverit hisce etiam eius honoribus. Hinc dixit Tertullianus in libro De Spectaculis: Cum tot modis spectacula idololatriam committant, nulla ex parte competere ea Christianis, qui renuntiaverunt idolis. /46r/ Non pompis interestis. Pompa uop.TTq in genere est deductio vel transvectio, quae per publicas urbis vias honoris causa fit, ut in triumphis, supplicationibus, funeribus, nuptiis, et in ludis circensibus, in his enim quaedam deductio et transvectio publica solemnis obtinebat. In ludis circensibus maxime de quibus Tertull(ianus) De Spectac(ulis) Cap 7. Sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen pompa praecedit. Ob similes rationes atque a spectaculis ab his etiam pompis abstinebant Christiani atque hac mente repromittebant etiam in baptismo se renuntiare Diabolo et eius pompis, ut ex Tertulliano statim audivimus. Convivia publica absque vobis. Nuptialia praeprimis intelligit Caecilius, quae quia turpi cum ebrietate ac intemperantia diu celebrarent gentiles. Christiani iis interessé non potuerunt nec voluerunt. Pulcre hocce probrum retudit Tertullianus in Apolog(etico) Grande scilicet officium toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae halitu obolefacere. vinolentum cogere, catervatim cursitare ad iniurias ad impudentias, ad libidinis illecebras. Praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abhorfretis-). Azokat az eledeleket a mellvek bol előre az isteneknek szamára kiszakasztatott. es azokat az italokat, a mellvekböl előre az istenek oltárára ki öntetett, meg utallvatok. meg vetitek. Delibo est a praep/ositione/ de et libo quod significat gusto leviter435 et summis labris vix attingo, et deinceps separo aliquid decerpo Inde delibo a quo delibatus est degustare decerpere Cicero Pro Sextio Cap 5: ut omnes undique flosculos carpam ac delibem, sic delibare de gloria alterius dicitur id est detrahere Ita hic delibatus est436 in antecessum decerptus. Hisce verbis adluditur ad ritus sacrificiorum veterum. Nam dum quis ex gentilibus bovem quemdam diis sacrificare vellet, posteaquam eum excoriasset, coras pinguedine obvolutas et farre conspersas una cum abscissis crudis carnium partibus arae debuit imponere ac cremare. Hisce impositis arae carnibus vinum affundi 435 leviter R superscriptum inseruit 436 est R superscriptum inseruit 105