Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

urerent.432 stipite interim, qui in os emergeret, per vivos homines adacto Ad hoc cruciatus Christianorum genus respexit Juvenalis Satyra 1. /155 sqq./ dum ait Pone Tigellinum, taeda lucebis in illa Qua stantes ardent, qui fixo gutture fumant Et latus mediam sulcus diducit arenam. Vos vero suspensi interim atque solliciti honestis voluntat(ibus) Ti pedeg bizonytalanok vagytok azomban mi lesz belülietek es félték a kovetkezendöktol es azért meg az artatlan gyönyörűségekben sem vagytok reszesek Licitas et honestas voluptates vocat varii generis ludorum inspectionem et contemplationem ut ludomm circensium et theatralium quos in sequentibus describit specialius. Haec adspectare, his interessé magnae voluptatis rem esse putaverunt Romani unde eadem denominatione adfecit eos etiam Codex Theodosianus L. V. de spectaculis theatrorum ac circensium voluptates dixit. Athanasius vero433 in homilia De Semente Tom(us) 1. QeaTpopavei? f|8ova? Cicero de gladiatoriis ludis: qui potest esse homini politico delectatio, cum homo imbecillus a valentissima bestia dilaniatur 434. / in modernis editionibus: laniatur: Ad familiares VII. 1. 3 NB/ easdem appellavit. /45v/ Non spectacula visitis non pompis interestis. Spectacula fuerant varia ludorum genera quae in gratiam civium edebantur et ad quos spectandos iidem conveniebant. Tres imprimis ludi celeberrimi erant. Ludi nimirum gladiatorii ubi homines scelerati et morti addicendi vel addicti cum leonibus aliisque feriis animalibus depugnabant. Ludi scaenici ubi comoediae per mimos alienas personas ac facta exprimentes administrabantur. Ultimum denique ludi currules quos creatis novis magistratibus in laeticia publica edere solebant. De hisce ludorum generibus omnibus dicebat Caecilius, quod ea Christiani omnia repudiarent iis omnibus interessé nollent. Id tunc verum fuit Non licebat enim Christianis per ipsam illam stipulationem et promissionem publicam, quam tempore baptismi sui edebant ludos hos spectare, nec reliquarum voluptatum participes esse. Inprimitiva enim ecclesia in more fuisse positum refert Origenes In Librum Numerorum homilia 5 antequam aquam qua tingeretur adiret per sacrorum praefectum interrogatum fuisse et aTTOTaoaq tu Zárává si renuntiaret Satanae Item et ouvTaouq tw Xpicrrw si se subiiceret Christo. Huius ritus meminit quoque Tertullianus in libro De Corona C. 3. Aquam adituri ibidem sed et aliquanto prius in ecclesia sub antistitis manu contestamur nos renuntiare Diabolo pompae et angelis eius. Haec vero 432 urerentur R ur lineis transversis deleto correctum 433 etiam R linea transversa deleto vero superscriptum 434 Cicero de gladiatoriis ludis: qui potest esse homini politico delectatio, cum homo imbecillus a valentissima bestia dilaniatur R signo + scripto in margine 104

Next

/
Oldalképek
Tartalom