Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
Quis unus ullus ab inferis vel Protesilai forte remeavit et(caetera) et(caetera) Novum est argumentum quo doctrinam Christianorum de resurrectione oppugnat Caecilius. Vulgare hoc fuit paganis Christianis obicere. Lactantius L. VII. Cap. 22. sect. X. Nobis de resurrectione adfirmantibus et docentibus illud opponitur tot iam saecula transierunt, quis umauam unus ab inferis resurrexit, ut exemplo eius fieri posse credamus. In fabulis est Achivis contra Troianos tendentibus responsum ab oraculo fuisse, qui primus litora Troianorum attigisset peritur. Cunctantibus ceteris Protesilaum prosiluisse, primumque ab Hectore interfectum esse. Quo audito uxorem Laodamiam a diis petiisse ut sibi cum eo tres horas colloqui liceret: tunc reductum quidem ab inferis fuisse Protesilaum a Mercurio /43v/ sed finito colloquio iterum obiisse Vid(e) Hyginus Fab(ula) 103. Laodamiae huius epistolam ad Protesilaum finxit Ovidius quae in Heroidum est 13ia turpiter reformata sunt reformare proprie significat instaurare seu in priorem en: aut potius414 415 meliorem formam redigere Prudentius in Hymno ad Exequias v. 156. Sed dum resolubile corpus, revocas Deus, atque reformas. Verum hic tantum transferre et attribuere videtur significare. Non enim ad antiquam formam opiniones illae revocantur sed de novo finguntur tribuuntur Deo. superior tota oratio scatet tropo metonymiae abstracti pro concreto ut figmenta opinionis, dulcedine carminis Cap. XII.416 Nec saltem de praesentibus capitis experimentum quam vos irritae pollicitationis cassa vota decipiant. A ti jelen való es fenforgo dolgaitokbul miért nem tanuljatok azt meg hogy a csalogatos igeretekből szármázott kivansagtok v(agy) remenvségtek megtsal titeket Irrita pollicitatio est417 non rata a reor ratus sum de qua dum iudicium tulimus non solidis rationibus institimus et inhaesimus: Terent(ius) in Phorm(ione) Act. 5 seen. 7 v 58 /1295. sq./ Quod modo erat ratum irritum est. In capite hoc ferme toto in eo est Caecilius ut demonstret Christianis, eos ex consideratione status praesentis in hac vita convinci de eo posse quod non resurgant418 olim, nec vera sit aliqua e parte ipsorum religio. Hac fine proponit ipsis adflictam illam et multis 414 esse posse R linea transversa deletum 415 ac R linea transversa deleto aut potius superscriptum inseruit 416 Cap. XIII. R, I lineis transversis deleto post XII puncto scripto in Cap. XII. correctum 417 est est R unum omisi 418 ipsi R lineis transversis deletum 100