Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
vexationibus cruciatam vitam, quam in mundo ducere et tolerare coguntur Ecce pars vestrum etfcaeterah egetis. Obtinet in his verbis figura quae vocatur, synthesis, quae in eo consistit, quum singularis numeri substantivo multitudinem significanti, respondet verbum v(el) adiectivum pluralis numeri, ut turba clamant, uterque deluduntur dolis. Primum in hoc capite Caecilius huius rei consideratione vult Christianos a sententia de vita futura dimovere quod non sit prorsus probabile eos post mortem a Deo felices reddi, quos in hac vita pauperes adeo et omnium rerum indigos esse idem sivisset, quo ipso paupertatem extremam Christianis exprobrat Caecilius. Id sane constat plurimos inter Christianos fuisse pauperes inde ab initio et apostoliéi muneris partem hanc fuisse non postremam ut in horum subsidium eleemosynae colligerentur. Quae actio ipsorum Sicucovia vocatur in Epistola S(ancti) Paul(i) posteriori ad Corinth. C. 8. et 9. Hoc nomine Christianos irrisit etiam Lucianus in dialogo Philopatride /21./ ubi Chleuc419harmum Christiani personam gerentem ita describit 'ETepos Se /44r/420 Twvopa XXeuxaPlt°S Tptßwvtov exwv troXucraOpov, avuTroSeTOS tou anxeiro?. Alt er autem scilicet Chleucharmus pallium habuit valde putre viel! lacerum, pedibus fuit non calceatis et minus bene tectus viel) vestitus. Opere quidam critici hocce vocabulum dissecant et scribi volunt ope, re laboratis: sed necesse non est. Opus enim hic fastigium et servitium alteri praestandum significat et paupertatis superius descriptae inditium praebet. Eodem sensu adhibuit vocem Horatius /Epist. I. 1, 20 sq./ diesque longa videtur opus debentibus. Ex hac vero paupertate Christianorum 421 quare educit consecatorium Caecilius id 422 totum falsum est. Ergo Deus non vult aut non potest opitulari suis Ita aut invalidus aut iniquus est. Non vult sane hoc in casu opitulari Deus, neque ideo iniquus est: sed potius summe sapiens, paupertas enim natura sua apta est excellentissimas in animo hominis gignere virtutes, humilitatis nimirum contemptus vanitatum mundi, sollertiae atque aliorum quas virtutes suscitari ac alere in hoc mundo Deo sapiente omnino convenientissimum est. Optime de hac Christianorum paupertate locutus fuit Lactantius Instit(utionum) Divinarum L. V. C. 2. Quum posset Deus populo suo et opes et regna largiri, sicut dederat ante Iudaeis, quorum nos successores et posteri sumus: Idcirco eos voluit sub aliena ditione atque imperio degere rerum prosperarum felicitate corruptus in luxuriam laberetur ac Dei praecepta contemneret, sicut illi maiores 419 Epi R lineis transversis deletum, et in Cheuc correctum 420 Se R ex 43v, omisi 421 vero R linea transversis deleta 422 vero R lineis transversis deletum 101