Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Ultimum commemoratione dignum est quod foetus hic praestantissimus ingenii Minuciani ab eo fuerat abalienatus ad initium restauratarum Litterarum ac Arnobio tributus sub eius nomine tamquam octavus liber eius Contra Gentes habitus ac lectus. Nominis similitudo imperitos librarios in errorem induxit nam octavus et Octavius parum differunt. Sed hoc facile vitari potuisset nam Hieronymus in Epistula iam allegata dixit Arnobium septem tantum libros scripsisse contra gentes non plures. Insuper Arnobio continua ac perpetua oratione utenti Dialógom adscribendum non e(ss)e cogitare potuissent. Minucio dupplex facta videtur iniuria, nam teste Hieronymo ipsi attributus fuit licet falso liber aliquis Contra Mathematicos ut et plagio et partu supposito gravaretur. Vero auctori hunc librum primus restituit Franciscus Balduinus Jurisconsultus Heidelbergae 1560. /1/ M. Minucius Felix. Ad verba haec de nominibus Romanorum aliquid dicendum erit. Nomina propria tum Hebraeis tum Graecis aliisque populis fuerunt singula. Sic Hebraei unico nomine Abrahami Isaei Jacobi contenti fuerunt prout et Graeci Socratis Platonis Alcibiadis, nam ubi plura sunt Nomina apud Graecos non ea viventium saepe nomina sed fato functis imposita ad discrimen faciendum ut Ptolemeus Philadelphus et Physco. Soli ut videtur Romani et e quibus illi originem trahunt /3r/ plura nomina adseiverunt. Dubitant quidem non nulli utrum a prima gentis origine id obtinuerint. Nam primi Romanae urbis conditores Remus ac Romulus singula tantum habuere nomina. Sed hos ne plura nomina haberent hoc impedivit quod spurii ac incerto patre nati essent. Nam eodem hoc tempore alii in eadem gente pluribus nominibus utebantur, uti mater Romuli Rhea Sylvia avus Numitor Sylvius, frater eius Amulius Sylvius. Duces item paulo posteriores Metius Fuffetius Titus Tatius, Numa Pompilius eiusque pater Pompo Pompilius. Porro nomina Romanis primis istis temporibus fuerunt bina, post tria insecutis temporibus quartum etiam fuit additum. Haec a grammaticis vocantur praenomen nomen cognomen et agnomen. De singulis nominatim Nomen est Gentilitium 15 vel gentem designat adque convenit omnibus qui eiusdem sunt gentis. Sic iam in specie nomen est Julius nam hoc16 indicat ad quam gentem aliquis pertineat scilicet ad Juliam quae a Iulo Aeneae filio ortum duxerat, ita Antonius Tullius prout apud nos Botyani Palfi Eszterhazi 15 gentis R s in 1 mutato i addito tium superscripto in gentilitium correctum 16 haec R in hoc transcriptum 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom