VJESNIK 19. (ZAGREB, 1917.)

Strana - Sveska 1. i 2. - 129

129 3. Varasdini est ordinaria residentia excellentissimi domini Con­finiorum Generalis, ideoque frequens capitaneorum aliorumque offici­al ium ac militum confluxus, et in eo Nostris optima colligendi spiri­tualis fructus occasio. Nec nisi leucae spatio distat Hungariae regio, Insula Murakes appellata, quae selectam scholis nostris submittit iuven­tutem multum devotam Varasdino non item Petovio. Ex' eadem Insula plurimi assueverunt certis anni temporibus venire Varasdinum ad quae­rendam animi vulneribus medelam. Nec minus etiam Patres nostri eo saepius excurrunt per modum missionis et manipulos non parvos repor­tant multo maiores relaturi, si plures ali possent operarii, qui non solum aulae Zrinianae Germanisque militibus, sed etiam oppidis ac praesidiis operam suam praestarent. Petovium autem nec Confiniariis et Insulanis tarn opportunus accessus nec inde .nostris ad istos foret. 4. Contra orientem et meridiem Varasdino tendentibus occurrunt diversa praesidia, in quorum praecipuis non pauci sunt Germani, prae­sertim officiales. Circum praesidia multi et sat populosi iacent pagi, quos incolunt gentis Rascianae homines, antiqua origine Thraces, vulgo Valachi, alias vernaculo idiomate Vlahi vel Vlassi appellati. Hi Graeco ritu utuntur : Thessalonicensem Archiepiscopum pro suo supremo Pa­triarcha habent, a Basiliani Ordinis Vladica (sic appellantur eorum Episcopi) in spiritualibus reguntur, in bellicis a Generali Sclavoniae; sacerdotes habent vel uxoratos more Graeco vel calugeros (caluger illis idem est quod monachus Basilianus). Serviebant olim Turcis contra christianos. Ante annos circiter 60 pellecti et adducti sunt in has terras et iam nobis contra Turcas serviunt facti antemurale christianitatis. Prosunt multum: si vellent, obesse plurimum possent; ne velint, optant boni omnes et de modo eos in fidelitate continendi cogitant. Modus melior nullus, quam si a schismate ad Ecclesiae unionem reducantur. Id tunc fiet, cum iuventutem suam ad Scholas nostras miserint et fre­quentem cum nostris conversationem habuerint. Huius utriusque nulla melior occasio, quam si Societas eiusque scholae firmentur Varasdini. Hue enim tarn Vladica quam calugeri et Valachorum primaru frequenter veniunt ad excellentissimum Generalem. Quando autem adsunt, eos amice alloquimur, intercessione apud Generalem iuvamus, ad Scholas videndas ducimus variisque modis efficimus, ut nos ultro ad se invitent, doctrinam nostram libenter audiant, Romani Pontificis nomen non amplius ita horreant, suam iuventutem nobis committere disponant. spem denique magnam praebeant sui reditus ad Ecclesiae unionem, Qui quidem residentiae hie erigendae finis praecipuus fuit non modo zelosis nostris Patribus, sed etiam saecularis reipublicae capitibus, quibus commune bonum cordi fuit. Petovii nulla tanti boni procurandi occasio, spes prorsus nulla : certa econtra Varasdini, unde etiam mis­siones ad ilium populum institui poterunt, sicut ad alios confiniarios ingenti eorum bono institutae fuerunt. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom