VJESNIK 19. (ZAGREB, 1917.)

Strana - Sveska 1. i 2. - 130

130 5. Tarn pro nostris, quam pro studiosis, facÜior est sustentatio Varasdini, Hie enim haberi possunt 38 unciae seu duo pondo bubulae, imo a Paschate usque ad pentecosten etiam vitulinae, uno grosso seu tribus cruciferis. Petovii non solum carnes, sed etiam pisces sunt ca­riores : nam pondo piscium ibi constat 4 grossis, hic duobus. Distat autem hinc 11 horarum itinere praesidium Jurjevicense, ubi pretio, quo petovii emerentur decern pondo, emi possunt nobilissimorum piscium 80 pondo nostratibus graviora. Taceo frumenti et vini copiam, qua Petovium Varasdino ordinarie multum cedit. 6. Petovii Collegium multis oneraretur contributionibus, utpote in haereditaria situm Archiducum regione ; ubi sicut magnates, ita et collegia contributionum summas per millia florenorum numerant. Va­rasdini ne duas quidem decades pendimus: quia degimus sub corona Hungariae, ubi nullis fere premimur oneribus et tarnen privilegiis frui­mur omnibus, quibus reliqua collegia per haereditarias Caesaris pro­vincias sparsa. 7. Occupavit Varasdini Societas summam omnium ordinum gra­tiam et benevolentiam ; sed per quam arduos variarum difficuttatum Calles ad culmen illud pervenit! Pervenit tarnen omnibusque aerumnis iam facta superior sedet quieta et pace alta gaudet. An consultum tanto se abdicare bono, certum pro incerto dimittere et plurimis, quae Petovii dubio procul occurrent, se implicare difficultatibus ? 8. Tenet residentia pacifice molas, praedium, vineas et sat ampla fertilium agrorum spatia civitati vicina et duos pagos eodem modo propinquos, accepit etiam duas in civitate plateas intuitu futuri col­legii attributas, consistit iam in eo spatio insigne templum, stant pulchrae 4. scholae anno superiore a fundamentis erectae, quibus paulo post reliquae poterunt succedere, diffunditur amplus hortus mole colegii postmodum coarctandus: omnia magno senatus affectu regnique favore ac piorum hominum studio nobis collata Si iam tantam magnatum benevolentiam expensasque a nobis despici, Scholas negligi, tantum loci spatium magnis conatibus obtentum deseri vel a tribus solum roissionariis (haec enim videtur esse reverendi Patris Provincialis in­tentio) occupari contingeret, an non omnes amici nostri iustam habe­rent indignationis causam ? 9. Defacto Varasdinensis residentia est amplissimorum Sclavoniae confiniorum et vicinarum Hungariae partium poenitentiaria. Alios occasio, qua ad dominum Generalem' veniunt, simul ad confessionale nostrum invitât; alios conscientiae stimuli a pluribus milliaribus hue compellunt. Et hic concursus singulis annis notabiliter augetur. Non commémora vota et suspiria confinialium, qui probata ante duos et tres annos virtute Patrum missionariorum, nihil tarn avide expetunt, quam eorum, si non perpetuam, at saltern frequentem praesentiam. Ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom