VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 1 - 23

considerans quod digne petentibus non est denegandus assensus, ut devota ipsorum fidelitas de bono semper in melius augmentetur, per se et successores suos prefatos Johannem Voxalchum et Antonium coram ipso domino episcopo humiliter genu flexos et cum instantia devote suscipientes nominibus supradictis et pro eorum et cuiuslibet ipsorum filiis et heredibus masculis ex eisdem dum taxât aut eorum aliquo legittime descendentibus, de supranominatis feudis, ut superius per ordinem expressum et scriptum est, cum omnibus iuribus actio­nibus et iurisdicionibus ipsorum feudorum cum suo annulo pontificali manualiter et legittime investitivit, ipsos nominibus quibus supra in dictis feudis seu de dictis feudis auctoritate sua plenarie confirmando, salvis semper et reservatis omnibus iuribus actionibus et iurisdicionibus eidem domino episcopo et successoribus eius et ecclesie et episcopatui Parentini in dictis feudis modo quolibet conpetentibus et conpetituris et salvo iure fidelitatis débite prestande deinceps eidem domino episcopo et successoribus eius et ecclesie et episcopatui antedictis. Quam quidem investitionem et confirmationem fecit ipse dominus episcopus pro eo, quod prefati Johannes Voxalchus et Anthonius nominibus quibus supra ibidem et in presenti solempni stipulatione promiserunt eidem domino episcopo pro se et suis successoribus stipulanti et corporale presti­terunt iuramentum ad sancta dei evangelia in manibus dicti domini episcopi stipulantis ut supra, ex nunc et de cetero ipsi domino episcopo et successoribus eius et ecclesie et episcopatui Parentino fidèles esse vassalos ipsumque dominum episcopum et successores eius ecclesiam et episcopatum predictos res iura et honores ipsius et ipsorum et ecclesie et episcopatus predictorum pro posse fideliter conservare tueri et totis viribus adiuvare et nullatenus, que in detrimentum et peri­culum sive dampnum persone sue et successorum eius et rerum iurium et honorum ipsius et ipsorum et ecclesie et episcopatus Parentinorum verti possent, modo aliquo per se vel per alios contractare vel modo aliquo contractant Immo si quos hec vel aliquod predictorum [. ..] are đ > vel procurare senserint aut eorum aliquis senserit, quae velocius poterunt seu poterit e[idem] a > et successoribus eius manifestare cura­berint seu curabit, et quicquid eis vel eorum alicui sub nomine fideli­tatis et credentie impositum fuerit, secretum fideliter retinebunt et gene­raliter puram et veram fidelitatem sibi et successoribus eius reddere ac per omnia impertiri, quaeadmodum quilibet bonus et fidelis vassallus domino suo reddere tenetur et débet. Quibus omnibus sic peractis in Signum perpétue dilectionis et sincère fidei servande iugiter ipsas partes tam comuniter quae divisim inter ipsos pacis osculum intervenit. De quibus omnibus et singulis supradictis ego notarius infrascriptus rogatus fui conficere hoc publicum instrumentu m.

Next

/
Oldalképek
Tartalom