VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)
Strana - SVESKA 2. - 148
148 scopalia (ex quo illi per dominationem vestram illustrissimam prohibitum esset) obiret. Is autem his omnibus spretis literas Viennam ad Marianouich et alios contra eiusdem monasterii fratres continuas expediebat, iactitando se episcopum a nullo nisi a sua maiestate et patriarcha greco dependere, minabatur tam fratribus monasterii Lepavina, qui sibi non obedirent per omnia, quam etiam fratribus Marcha, carceres et alias poenas graues et perpétuas. Secundo, quod magnam pecuniam, quam (ad mille circiter florenos) pro errectione lepauinensis monasterii tarn per confinia tria, quam per regnum emendicauerat, in proprios usus et pro episcopatu insumpsisset (ex hac tarnen pecunia ad 30 circiter aureos ducatos apud certum Vellichum repositos, Jannichich inuenit). Tertio, quod sine praescitu trium confiniorum monachorum fratrum scilicet suorum lepauinensium et March monasterii, tum etiam absque scitu et uoluntate suorum praesbiterorum, quodne maximum est in praeiudicium maiestatis caesareae ad Stephanum archiepiscopum pro episcopatu abiuisset et citra omnium horum uoluntatem, ui uoluisset esse episcopus. Quarto, quod nec crederetur esse consecratus in episcopum, literasne, quas super consecratione sua haberet, esse fictitias et falsas, quod colligitur inde, nam socium suum sex dierum itinere a loco Bukkorest procul reliquit ac solus absque quolibet comité nemo seit ubi, per dies circiter 20 moratus est, intr-a quod tempus literas illas confinxisse putatur et scripsisse. Plures alias sed minores dederunt rationes his, ex quibus non aliud fieri poterat, nisi ut istum episcopatus sui bonus Kordich sortiretur finem. Rogaui utrumque, ut dominationem vestram illustrissimam, prima data occasione et si fieri posset, statim feria secunda pentekostes Zagrabiam accédèrent, responderunt, quod omnino, quantum ex verbis Jannichich colligo, ille uidetur obstinatus manere in sua haeresys, alter Spiridon, si parum plus haberet scientiae, meo iudicio non esset contemnendus. Memini trium confiniorum congregationis de Kordichio finaliter deliberando, quam intendunt facere, bonum non esset, si dominus generalis eam concederet (de vicegenerali sum securus, quod non laciet) nam 'tali congregatione et plura priora tractari per illos possent, maxime pro Gabriele Miakich sine dubio essent tumultus et non puto aliter, quam quod ex ipsius Miakich culina coctum prodiit, ut Simeon Kordich sie capiatur et captus seruetur, ne in episcopatu ab illo praetensio ipsi competali laboruit satis, ut expiscarer aliquid ab utroque calugero hoc, de eodem Miakich, quod ipsi in episcopum assequendo obicem faceret, sed uidentur potius pro parte illius stare quam aliquid (etiamsi scirent) contrarium dicere. Dominatio vestra illustrissima ex illis ubi Zagrabiam uenerint, intelliget plura, si intérim ego adhuc aliquid intellexero, quod ad praesentem rem esset, scribam quam primum. Deus illustrissimam