VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)
Strana - SVESKA 2. - 147
147 Dedi rationes etiam ob quas Miakich episcopatum praetensum non obtinebit. Placuerunt valde dixitque ualde consultum fore ne fieret. Italus ille saeditiosus, qui praeteritae saeditionis caput fuit, certum Stipendium sub magnifico domino vicebano habet, libenter dominus comes uideret, si hune ab eadem stipendio dominus magnificus opera dominationis vestrae illustrissimae amoueret, quia minus de rebellione ab illo suscitanda timendum foret, si nihil haberet, per quae ad aliquem protectorem confugere posset. Non dubito, quin vestra dominatio illustrissima audiuerit de spiiïtuali eorum, monachorum ' et saecularium praesbiterorum congregatione in March diebus praecedentibus 5. habita, de qua scribam proxima occasione plura. His deus yestram illustrissimam ac reuerendissimam dominationem seruet diu incolumem. Capronezae, 6. may 1663. Illustrissimae ac reuerendissimae dominationis vestrae seruus humullimus Nicolaus Poderkouich. Original. Epistolae u nadb. arhivu u Zagrebu. XXVIII. Koprivnica, 9. maja 1663. Nikola Poderković javlja biskupu Petru Petretiću, da su dva lepavinska kaludjera Janičić i Spiridon bili kod njega i tužili se na rasipno, naduveno i razmetljivo ponašanje arhimandrita Simeona Kordića. Illustrissime ac reuerendissime domine, domine colendissime. Ex monasterio Lepavina Jannichich et Spiridon kalugeri, Caproneza a me domum redeunt, uenerant enim ad me hora quasi nona matutina hodie, praeter Simeonis Kordich malitiam quasi intolerabilem nararunt, se debuise facere in monasterio March una cum secularibus praesbiteris congregationem, qui Simeon Kordich de hac ipsa congregatione inaudiuerat aliquid adhuc prius et nisi memoratus Jannichich guardianus, ipsi diligenter inuigilari curasset, fuga, quam clanculum iam parauerat, ex monasterio Lepavina in Turciam elapsus fuisset, hoc modo autem triduo ante congregationem ligatus uectus est curru in March monasterium et postmodum generali eorum decreto tamdiu ad carceres detrusus sit uinculis, donec ipsemet generalis confiniorum in persona redierit Vienna et omnium trium confiniorum de eo ulterius deliberando fieri permiserit congregationem. Rationes autem, propter quas cum illo sie factum est, exposuerunt coram me istas, primo, quod saepius fuisset admonitus, ut dominationis vestrae illustrissimae mandatis pareret, nec instaret, se esse episcopum, ne munia quoque epi-