VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 136

136 illo cognoscerem, accassi patrem Miler, qui omnem illam a reveren­dissima dominatione vestra et etiam ab admodum reverendo domino Szlovenchich exhibitam informationem, mihi legendam obtulit. Legi utramque de capite ad calcem, deque verbo ad verbum et adverti in utraque quasi mera contineri oracula. Laetor vehementer me incidisse in tale tempus et locum, ubi quoquo modo solicitationibus meistam piam et tam multis animarum milübus proficuam causam promovere potero. Quod ut efficacius fieri queat, totum illud reverendissimi domini prolixum scriptum et rationes inibi contentas, redegi in compendium idque pro mea et aliorum directione in chartam coniectum asservo. Principale autem argumentum, quo contrariam opinionem tenentes de­duci in viam rectam valeant, tale inde formavi : Homo perniciosus non solum tot millenis animabus, sed etiam patriae et aliis ditionibus chri­stianis, non est praeficiendus etc. Atque talis est vladica quoque. Quod perniciosus sit animabus, nemo sanae fidei dubitat; quod etiam reliquis Christianorum regionibus, sie ostenditur : quidquid vult Turcarum impe­rator, id pollicitationibus vel minis induetus vult etiam ille pseudopa­triarcha, quod autem pseudopatriarcha vult, id etiam velle debet vladica et ab utroque compulsa excommunicationis metu tota serviana natio. Siquando orietur bellum volet Turca, ut servianus populus adhaeret lunae et stellis hottomanicis et ad idem volendum inducet largitionibus vel comminationibus pseudopatriarcham, qui absque hoc magis favet Turcis quam catholicis unitis. Hic proinde per vladicam et exarchos forsan et claucularie per seipsum coget exeommunicationis terrore Ser­vianos ad sequenda Turcarum signa et christianitatem iis prodendam, uti et alias factum memoratur. Et sic habebit Turca intentum. Unde constat, quam periculose et perniciose praeficeretur quispiam, qui esset sub obedientia pseudopatriarchae. In festo Conversionis sancti Pauli venit nonnemo magnatum, qui pro Servianorum petitione stabat ad patrem Miler et de illa ipsa ma­teria cum ipso contulit. at pater multis rationibus demonstravit, id, quod iam denio solicitare et urgere fetuntur, concedi nullatenus debere ; adeo ut si prineeps terrae ipsis daret vladicam, qualem poscunt, absolvi non posset. Vix non persusus fuit ille magnas ad idem sentiendum. Con­clusum demum, ut ego ad illum dominum venirem eique rationes omnes prolixius explonarem. Die itaque 26. januaru cum in magnatis praefati aedes venissem, ibi reperi Gabrielis solicitatorem, macilentum quendam ex s, Michaelis monasterio calugerum, qui supplicem porrexerat libellum pro non diu­tius differenda collatura, eo quod eam omnia tria confinia expectant Gabrieli, pro quo commendatitias dedit etiam alius in Sclauonia habitans dominus, qui asserit, hanc reverendissimae quoque dominationis vestrae esse voluntatem, quam quidam sacerdos zagrabiensis indiavit. Negavi

Next

/
Oldalképek
Tartalom