VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)
Strana - SVESKA 2. - 137
137 id esse credibile, primo quia mali eorvi malum praesumitur fore ovum nec procul creatura Sabae cadet a Saba, pomum non procul a proprio stipite recedet. Secundo, quia pro dignitate obtinenda multam promisisse fertur pecuniam et iam fortassis partem deposuit; propter hoc ipsum arceri ab officio débet, utpote simoniacus. Tertio, quia nominatus a praedecessore et probabiliter confirmatus a pseudopatriarcha : nullo autem modo tolerandum, ut talis, tamque praeiudiciosa fiât praescriptio. Aliaque plura opposui. Suasum autem est, ut induceretur terrae princeps ad taie formandum serviano populo mandatum. Contulimus praedecessores nostri et nos, agros vobis, sylvas, privilégia, ut féliciter vivere et ad tuendos fines nostros possetis esse infructiores, sed eam felicitatem invidet vobis nescio, quis in Serviae et Macedoniae angulo degens metropolita, qui patriarchae titulum sibi arrogans, praesumit in regnorum Hungariae et Sclauoniae ac Croatiae regionibus ac dioecesibus varia pro arbitratu suo disponere, mandare et insuper aliquos intentantae exeommunicationis metu turbare, non aliter, quam si haberet aliquam in regnis nostris et dioecesibus potestatem, cum tarnen nullam unquam habuerit nec habeat neque possit habere. Quod autem longe pessimum est, audet certis temporibus emitere ad vos quosdam suos exarchos, qui clancularie sub specie congregandi charitativi subsidii, marsupia vestra emungunt, argentea pocula extorquent, verum tributum colligunt, substantiam vestram exhauriunt,.vos deglubunt et depauperant, ut vix maneat, unde vestes, arma, equos et reliqua ad vitem honeste sustentandam, hostesque arcendos necessaria procurare queatis. His incommodis vestris remediuam statuere cupientes districte praecipimus, ne deinceps ullos ab eo missos admittatis aut toleretis sed scilicet quia quos ille mittit, nihil aliud intendunt, quam larvata quadam pietate vestras subducere pecunias et secum asportare ad eum, a quo mittuntur. Nolumus etiam illum ab eo ordinatum vobis praefici vladicam, primo, quia sicut ille servianus metropolita nullam in aliéna dioecesi nostrisque regnis habet potestatem, ita nec eam dare potest alteri. Deinde quia experientia docuit, taies vladicas multum cooperari solere ad vos exactionibus aftligendos et contributionibus subiieiendos. Commisimus proinde fideli nostro episcopo zagrabiensi, ut ipse vobis prospiciat de alio e gente vestra religioso viro, qui sit doctus, pius, exemplaris possitque in dei cultu viaque salutis non solum vos sed etiam sacerdotes vestros instruere, ut deo serviatis juxta ritum graecum etc. Neque enim pro nostro, imo ne pro vestro quidem honore erat, quando habebatis vladicas rudiores, quam alibi reperiantur pueri decennes, sicut patris etiam in illo vestro ultimo, adeo imperto, ut nullam aliam noverit linguam, quam vulgarem, qua vestri opiliones et bubulci utuntur, et vix ipsam vestram scripturam bene legere potuerit. Propter quam pastorum spiritualium ruditatem ne inclyta vestra natio reddatus contemptibilis commi