VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 130

130 quod ipse etiam paratus sit, Romam ire ad summum pontificem, ita tarnen, ut prius uadat ad patriarcham in Turcia existentem. Ad quod dominus cancellarius : Ideo non uellem prius hanc rem suae maiestati proponere, quam dominus barius hine abeat. Ex quibus omnibus haec ego colligo: primo, quod dominus can­cellarius omnibus modis collimet, ut hic episcopatus conferatur Korditio, quia dicit conditiones apponendos, quia expectat abitum domini bani et alias ex ore habeo Korditii, quod dominus cancellarius aliquoties dedisset ipsi manum firmiter promittendo, quod nullius alterius erit ille episcopatus quam ipsius et quod iam hoc fuisset factum, si ego ipsi non contrariarer et si me poterit ad suam partem attrahere, ad quam per illud memoriale forte et ipse dominus cancellarius intendit me trahere. Aliud est, quod hinc colligo: quod negotium istud episcopatus valachici non sorcietur finem sub hac dioeta, quia dicit dominus can­cellarius, se expectaturum cum hac propositione usque ad abitum do­mini bani, quem non puto futurum usque dum dioeta non finiatur et sic ego ultra dioetam etiam deberem hic manere, quod mihi graue et molestum ualde foret, nisi forte et ego abire possem, relinquendo illis ad quos informationem attuli, negotium discutiendum et terminandum. Super quibus tarnen omnibus intérim ab hoc negotio uacatur festinum a reuerendissima dominatione vestra praestolabor responsum. Vidi : num taie memoriale ut supra descriptum est, formandum et suae maiestati porrigendum et an sub dioeta negotium istud urgendum, uel post dioetam illis, quorum interest, discutiendi relinquendum. Ego magnas maledicti­ones sustineo a Korditio, ut mihi referunt, qui eum blaterantem audiunt, illas tarnen ego nihil facio nec timeo, ut me segniorem in hoc negotio urgendo reddant. Posonii, 14. junii anno domini 1662. Illustrissimae et reuerendissimae dominationis vestrae seruitor et capellanus obsequentissimus Mathias Szlouencitsh. S polja piše: Ulustrissimo et reuerendissimo domino, domino Petro Petretitsch, episcopo zagrabiensi, beatae Mariae Virginis de To­puzka abbati ac sacrae caesareae et regiae maiestatis consiliario, do­mino, domino prelato et patrono mihi collendissimo. Original. Epistolae u nadb. arhivu u Zagrebu.

Next

/
Oldalképek
Tartalom