VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 131

XVII. 131 Požun, 1. jula 1662. Matija Slovenčić piše biskupu Petretiću o agitaciji Kordića i Mijakića u stvari imenovanja za marčanskog vladiku. Illustrissime et reuerendissime domine prelate, domine patrone, mihi colendissime, salutem, precum et seruitiorum meorum demissam commendationem. Heri scripsi illustrissimae et reuerendissimae dominationi vestrae, ut in negotio episcopatus valachici ad illustrissimum et excellentissimum dominum comitem banum et ad certos alios dominos suas literas daret, iam rogo, ut illas reuerendissima dominatio vestra ita expédiât, ut in iis non sit insertum, quod dominus banus uel alii domini, ad quos dabit literas, huic uel illi calugero faueant, ne hine ego indignationem aliquam apud eosdem, suspicantes, quod hoc ex me prouenissent, sicut in Gu­ritio factum est, incurram, Simeon Korditsh hodie fuit apud me, qui mirabilia promittebat, quod nunquam uelet ire ad patriarcham et pa­ratus sit, prius uitam dare quam illuc ire; Romam uelet ire pro con­firmatione et consecratione; ab episcopo zagrabiensi ut vicarius et sufrnganeus dependere, credere omnia illa secundum quod credit sancta romana ecclesia, instrui et erudiri in articulis fidei a reuerendissima dominatione vestra, quin imo et antequam ipsi conferatur episcopatus, ire ad reuerendissimam dominationem vestram et examini in his om­nibus sese subiicere, quod uelit. Et certe si esset spes, quod haec omnia, quae os ipsius loquitur, opere complere uellet, suaque maiestas induci non posset!, ut hunc episcopatum omnino supprimeret, iudicarem expedire pbtius huic dandum et conferendum prefatum episcopatum, quam Gabrieli, qui ualde induratus schismaticus est, cum suae quoque maiestati primus sit pro hoc munere commendatus et apud dominum cancellarium ualde acceptus habeatque pro se patres jesuitas. Viderit tarnen vestra reuerendissima dominatio, quo in hoc negotio inclinare uelit, ego tarnen ista simpliciter scribo, quae hic audio et uideo. Vrgebat me idem Korditsh ut dicerem illi, esset ne e re ipsius, si ad reueren­dissimam dominationem vestram descenderet nec ne et si dixissem ipsi: Vade, quia melius facies et rem tuam multo meliorem efficies, statim iuisset. Dixi tantum, tu ipse scire potes, quid tibi hoc in ne­gotio promouendo expédiât, non obesset, subiungo, si non prodesset iste descensus. Tandem in haec verba prorupit, si scirem, quod tempore meae absentiae alteri hic episcopatus non conferretur, ego non requi­sitio etiam domino cancellario, illico descenderem, et quis seit? Forte descendet, si ipsi aliquispiam maiorum hoc suaserit. Posonii, Kalendae julii, anno domini 1662. '

Next

/
Oldalképek
Tartalom