VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 129

129 petit mohacensem vel aliquem alium ex vnitis idoneum et omnibus qualitatibus ad hoc munus requisitis ornatum ac praeditum. Atque ideo maie me habere et ualde hanc rem sentire, quod tam sinistre iudicium de meo reuerendissimo domino praelato, vestra illustrissima celsitudo habeat. Ad quod is subiunxit, mihi ita dictum fuerat. Perrexi deinde in discursu: qualis fuerit uita praedecessorum episcoporum vallachi­corum, mores et acta, quali periculo exponebatur patria in dependentia a patriarcha in Turcia degente; a visitatoribus, exarchis, collectoribus ex Turcia bono numero saepius aduentantibus ; quam inconueniens fuerat a dicionibus catholicis suae maiestati subiectis, tributum Tur­carum imperatori soluere ; quali odio ducebantur et aestuabant erga fidem catholicam; quam absurdis nominibus eam compellabant, po­pulum illum rudem a deuotionibus, quibus erga fidem et ecclesias nostras fertur, deterrebant et abstrahebant ; quomodo nullum unquam uerbum sanum et exhortatorium ad animarum salutem eis dixerint. In­super in multis haeretici sint et hi calugeri et episcopi eorum fuerunt, semper uti alii haeretici suae maiestati infidèles. Atque adeo, ut in futurum huic perniciei et periculis uia praecludetur, quaerendus esset modus, quo vnitus quispiam Uli genti praeficeretur episcopus, qui illum "barbarum populum et deo et suae maiestati fidelem faceret et in eadem fidelitate eundem foueret et detineret. Ad quod dominus cancellarius et sua maiestas wlt, ut sit unitus episcopus et alia ratione nemini wlt conferre dictum episcopatum, quam si uelit unitus esse cum romana ecclesia. Et ait ulterius, non ne sic bonum esset ? Poneretur tali episcopo in donacionalibus, quod intra medium annum deberet Romam ire et ibi accipere confirmationem et consecrationem ad vicarium et suffraganeum zagrabiensem uel certe hanc Zagrabiae et calugeros omnes intra idem tempus unire et cum ipsis etiam a zagrabiensi episcopo dependefe; quod si aliquod horum intra praefixum tempus non faceret, hoc ipso episcopatu priuatus esset et ex omnibus suae maiestatis dicionibus ex­pulsus; ad quod ego sed nemo horum duorum, qui hune episcopatum sollicitant, hoc faciet, nec alias ad hoc apti aut idonei sunt munus; alias, aio, bene ita esset, si secus commode fieri non potest. Et is, quaeso formet unum memoriale ad hune modum et porrigemus illud suae maiestati. Formabo, dico, ego, sed adhuc ruminabo magis an ita ex­pédiât facere et an conforme sit intentioni et uoluntati mei reueren­dissimi domini praelati. Vlterius adhuc pergimus in hoc discursu et dico ego, quod ille alter Gabriel utpote Miakitsh ualde adhereat domino' bano, sperans, quod ipsius commendatione sit ad hoc munus euehendus ; vtitur autem palam hoc argumento, quod gens vallachica, ni ipsi detur episcopus similis prioribus, sit parata rebellare suae maiestati et quod nunquam imperator hoc effecturus sit, ut sit alius, quam quales prius fuerunt et 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom