VJESNIK 1-2. (ZAGREB, 1915.)
Strana - Sveska 1. i 2. - 170
170 legitime de more huius dominu per vnum ex subalternes officialibus certificatae essent, quae certificatio legitime peracta ex revelatione ipsius oflicialis euaderet. Producit quoque idem procurator memorati actoris inquisitionem tarn contra iam fatam Annam Koosz, quam etiam Magdalenam Longin autentice peractam, contra vero reliquas incusatas processum autenticum in originali per modu m inquisitionis Varasdini ce-' leb ratu m. Suprafata Anna Koosz personaliter adstando non negat actus in vltimo puncto inquisitionis contentos, ratione videlicet praemissae instructionis in actione declaratos, ita et ollae ac telae per quam soleret lac percolari, reliquos vero actus in actione declaratos negat et ad caput. Altera incusata Magdalena Longin quo ad primum punctum inquisitionis dicit se id a quodam Hlebecz iam e viuis sublato audiuisse, ac id ipsum coram aliis promusse, reliqua vero negat. Tertia in ordine in causam attracta Dorothea Osephich personaliter adstando negat totalem pariter et ad caput. Quarta in ordine incusata Catharina Perprich personaliter adstando similiter negat totalem et äd caput. Pro actore idem qui supra protestatur super confessatis et negatiuam mentionatae Annae Koosz, cuius negatiuae locum dari minime posse diceret, verum eandem tarn ex confessatis ipsius ineusatae, quam etiam ipsa fortissima inquisitione, quae etiam ad condemnandam directe eandem sufficerent, ad minus torturae adiudicari, de reliquis vero ineusatis iuxta negatiuas earundem iudicium et actio „non quia nec" teneretur. Deliberatum est' tarn ex confessatis iam fatae Annae Koosz, quam etiam ex ipsa forti inquisitione ad figuram iudicii producta, eandem torturae subiiei debere, adeoque eiusdem negatiuae simplici hic et hoc locumdare non posse, verum eadem de simplici et piano primo torturae ad reuelandos plures complices suos ac detegenda plura facinora sua subiieienda, in qua si quid meritorii ultro fassa extiterit, etiam rogo cremanda. Quod si nihil, abiurabit se deeimatertiamet manu coram officiale seu Substitute dominii ac testimonio huius comitatus; quae et si se modo praeuio sufficienter abiurauerit, adhuc in poena emendae capitis respectu confessatorum convicta manebit; sin minus mortis extremo supplicio afficienda decernitur. Reliquae vero ineusatae Dorothea Osephich et Catharina Perprich, contra quas aliae sagae in examine torturae suae fassae extitissent, easdem pariter sagas esse, primo balneo ex usu iam in hac patria reeepto, cum et alias etiam signanter dicta Catharina in magna suspicione apud plebem esset, eruendi videlicet maioris indicii seu inquisitionis gratia, quae si supernatauerint vel etiam contra easdem aut alterutram totiesfata Anna Koosz in examine torturae quidpiam fassa fuerit, etiam pariter torturae, uti praemissa