VJESNIK 1-2. (ZAGREB, 1915.)
Strana - Sveska 1. i 2. - 171
171 Anna Koosz, quae si etiam quidpiam in tortura ultra meritorii confessae extilerint, etiam uti eadem prima in ordine incusata rogo crernandae adiudicantur; sin minus iurabunt similiter quaelibet earundem cum medio humagio decimatertiamet manu. Quae si se modo praevio abiuraverint, absoluendae ac ad bonam fideiussionem dimittendae. Si vero in abiu ratione defecerint, pariter in amissione vitae adiudicantur. Quarta vero in ordine incusata Magdalena Longin, siquidem contra eandem nec in quisitio sufficiens ad subiiciendam eandem torturae vel etiam aliquis rumor et mala fama apud plebem ad probandam balneo existeret, iura bit tertiamet manu, si adhuc ex suprafatis aliis incusatis torturae modo praevio adiudicatis quid noui indicii sufficientis ad torturam non euenerit, quae si abiuraverit absoluta erit, sin minus convicta manebit in emenda capitis, quod si autem praemissae aliae ineusatae contra eandem in examine torturae fassae fuerint, pariter etiam cum eadem procedendum uti cum reliquis inmediate precedentibus duabus in causam attractis erit. Per me Michaelem Hudoden in praemissis substitutum iudicem m. p. Praesente me Georgio Mikulchich, vice iudice nobi lium comitatus Varasdiensis, in praemissis pro testi monio, idem manu propria. V. 1700. svibnja 19. U Zagreba. Revizija parnice proti Ani Koos i dražicama po kaptolskom izaslanika, te konačna osuda. Anno domini 1700. die 19. mensis Maii Zagrabiae, per me infra scriptum ad id per supratitulatum venerabile capitulum delegatum reuiso rem, facta est suprascripti processus reuisio. Quo reuiso et diligenter ruminato antelati domini substituti iudicium emendatur, ac ex eo supra scripta Anna Koosz, quia nec mérita aliqua contra se producta et palam artem magicam repraesentantia negasset, uerum eadem in facie iuris eas vltronee confessa fuisset, nulla autem proprii oris confessione melior et maior dari quiret proba, sed et ex fortissima contra eandem Annam Koosz habita inquisitione valide contra eandem praesummeretur, ideo eadem Anna Koosz primo torturae ad reuellandos complices adiudicatur. Quo facto siue aliquid fassa ibidem fuerit siue non, ex praevia iudiciali confessione sua extremo mortis supplicio, rogo ni mirum viuens cremenda decernitur. Antefata vero Magdalena Longin, quia nec directe aliquid contra eandem producta inquisitio probaret, neque indicium aliquod ad subiiciendam eandem torturae esset, iurabit modalitate in dicta deliberatione expressata, quae si eo modo iurauerit,