VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 301
301 neis, praesentibus et futuris, in ciuitate Kaproncza constituais et consti tuendis, praesentes uisuris, salutem et gratiam. Informati sumus, esse nonnulos inter milites suae maiestatis caesareae, capitaneatui et ductui uestro subiectos, qui quamuis domos, agros, prata, foenilia et alia bona ciuilia in fundis ipsius ciuitatis habeant, nulla tarnen onera ciuilia eo rundem fundorum ratione in medium ciuium praestare aut contribuere uolunt. Quia uero communis omnium ea est justitia, obseruata ubique lex et consuetudo, vt quicunque dominorum et nobilium, aut alterius status hominum, bona eiusmodi ciuilia in aliqua ciuitatum habent, ra tione eorundem onera quoque ciuilia subire debent; idcirco hortamur uos et requirimus, ac authoritate sacrae regiaeque majestatis, qua fun gimur, vobis committimus et mandamus, vt omnes et singulos, qui ta lium ciuilium fundorum, quacunqua ratione acquisitorum, possessione gaudent, ad singula etiam et ... . onera et iurisdictionem quoque ci uilem, ratione eorundem fundorum, ferendam et subeundam cogère et compellere debeatis et teneamini Secus non facturi, praesentibus per lectis exhibenti restitutis. Datum Posonii, nona die mensis martii, anno domini millesimo quingentesimo nonagesimo quinto. Matthias m. p. I. Lippay, m. p. Izvornik na papiru. Pečat utisnut i dobro sačuvan. Arkiv grada Koprivnice. Priopćio dr. Rudolf Horvat.