VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 300
300 27. PoŽun, 9. ožujka 1595. Nadvojvoda Matija kao kraljev namjesnik zabranjuje vojnim zapo vjednicima svako uplitanje u gradjanske poslove grada Koprivnice. Mathias, dei gratia archidux Austriae, dux Burgundiae, comes Tyrolis etc., magnificis, egregiis et nobilibus supremis tam equitum quam peditum capitaneis, vicecapitaneis, eorumque vicegerentibus, pro fosiis, item ac alliis militibus sacratissimae caesareae regiaeque majestatis in ciuitate Caproncza in regno Sclauoniae constitutis, praesentibus et futuris, salutem et gratiam. Conquesti sunt nobis grauiter judex, jurati ciues et tota communitas dictae ciuitatis Caproncza, se per vos et ve stros homines contra priuilegia et libertates ipsorum in multis negotiis impediri, ac ea, quae altoquin ciuitatis, de iuribus regni et eorum quoque municipali, esset authoritas et jurisdictio, etiam in negotiis ciuilibus vobis attribuere. Cum autem vobis non ciuilia sed bellica duntaxat munia et officia incumbant et sint concredita. ideo hortamur vos et requirimus, ac authoritate sacratissimae caesareae regiaeque majestatis, qua fungi mur, vobis firmiter committimus et mandamus, vt vos ab omnibus iis muniis, officiis et iurisdictionibus, quae iura ciuilia et municipalia con cernunt, abstinere, neque priuilegiis et hbertati ipsorum ciuium et totius communitatis vos immiscere aut aliquid iis derogare praesumatis et au deatis, sed si quis yestrum aliquid actionis contra aliquem ciuium ha buerit, illud coram judice ciuitatis ipsius videlicet competenti requirat, vbi iuris et iustitiae administratio nemini denegabitur; alioquin sciatis, uos grauem suae majestatis indignationem non evasuros. Secus non facturi, praesentibus perlectis exhibentibus restitutis. Datum Posonii, nona die martii, anno domini millesimo quingentesimo nonagesimo quinto. Matthias m. p. I. Lippay m. p. Izvornik na papiru. Pečat pritisnut i uščuvan. Arkiv grada Ko privnice, 28. PoŽun, 9. ožujka 1595. Neki vojnici imali su na teritoriju grada Koprivnice svoje kuće, polja, livade i druge posjede, ali ne htjedoše snositi gradske terete. Zato nadvojvoda Matija u kraljevo ime poziva sve vojničke poglavice, neka sve takove vojnike prisile, da plaćaju gradske daće i da se uopće u pogledu svojih posjeda pokore gradskoj jurisdikciji. Matthias, dei gratia archidux Austriae, dux Burgundiae, comes Tyrolis etc., vniuersis et singulis generalibus, capitaneis et vicecapita