VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 287
287 18. Koprivnica, 18. kolovoza 1563. Matija Matejić, sudac grada Koprivnice, uvodi Antuna pl. Mikttša u posjed polovice kuće, koju je za 50 forinti kupio od gradjanina G jure Tomašića. Nos Matthias Mattheych judex juratique ciues ac tota communitas ciuium ciuitatis Kapronczensis memoriae commendamus tenore presen cium significantes quibus expedit vniuersis, quod cum in quadam causa inter prouidum Georgium Thomassych, conciuem nostrum, vt actor(em) ab vna, ac nobilem Anthonium Mykws veluti in causam attractum, parti bus ab alia racione et pretextu cuiusdam domus ac curie ciuilis in hac ciuitate nostra Kapronczensi, quam domum edifficauerat cum patre eiusdem Georgius Thomassych, Dictus in causam attractus mediam par tem eiusdem domus antea quoque possedit, inter domum Nicolai Chma hor a meridiè, ab occidente teatrum, a septentrione domus Georgii lite rati. Coram nobis in sede nostra judiciaria mota vertenteque et habita, ac expost processu juris diucius ventillata litis pro alia parte media eiusdem domus ac curiae ipsae, que cerneret ac tenderet ad dictum in causam attractum. Nos audientes eorum proposiciones et allegaciones accedentes, inter illos pacem et vnionem sew concordiam fecimus, quo modo idem Anthonius Mykws debeat soluere pro parte media eiusdem domus ac curiae florenos quinquaginta, quos idem Georgius Thomas sych ad se plenarie leuauit et percepit, partem quoque fratris sui, qui est in manu Thwrchyka, assumensque ad se omnes onus, nemine con tradictore aparente. Idque coram prouidis viris videlicet Andrea Kowach, Johanni literato, Petro Premos, Marko Kozar, Balthasari Borsos, Georgio Dwornychych, Stephano Gasparych, Blasio Zelnyk, Marco Chmahor, Blasio Antholkoych, Martino Tonsore et coram aliis quam plurimis ci uibus, qui ad id accersiti fuerunt pro testimonio empcionis dicte domus ac curiae. Dictum vero Anthonium Mykws super plenarie deposicione et persolucione dictorum quinquaginta florenorum quietum et expeditum reddentem et comitentem, memoratum Anthonium Mykws, juxta morem et consuetudinem ipsius ciuitatis nostre Kapronczensis, in possessionem eiusdem domus et curiae ciuilis duximus, eandemque eidem ac poste ritatibus eius statuimus, imo introduximus et statuimus iure perpetuo et irreuocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, harum nostrarum, quibus sigillum nostrum autenticum duximus apponi, vigore et testimonio literarum mediante. Datum in Kaproncza feria quarta proxima futura post festum assumptcionis virginis Mariae, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo tercio. Izvornik na pergameni. Vidi se, da je pečat nekad,a visio, ali ga više nema: Arkiv grada Koprivnice.