VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 288
288 19. Koprivnica, 24. travnja 1564. Koprivnički gradjanin Stjepan Gašparić kupio je od gradjanina Nikole Bokše za 16 for. vinograd na Velikoj Gori u području tvrdje kopriv ničke. Ovaj vinograd prisvojio je sebi koprivnički kapetan Gašpar Rab, ali ga sada prema svome obećanju odstupa Gašpariću. Nos Caspar Rab, sacre cesaree et régie maiestatis in Caproncza capitaneus, memorie commendamus tenore presencium significantes, qui bus expedit vniuersis, quod cum circumspectus vir Stephanus Gaspa rych, ciuis ciuitatis Caproncza, a prouido viro Nicolao Bokxa, socio et conciue suo, quandam vineam ipsius in territorio castri Caproncza et promontorio Velika gora sitam, habitam et existentem emisset pro flo renis sedecim, quam vineam nos ab eodem Stephano Gasparych partim per peticionem partim vero vi et contra jus ad vsum nostrum recepe rimus et occupare fecerimus, promitentes tarnen eidem Stephano Gas parych bona fide nostra mediante quod ante tempus resignacionis ca pitaneatus nostri eandem vineam prefato Stephano Gasparych remittimus ac resignamus. Volentes igitur promissioni et iidei nostre satisfacere, prout et iusticia fidem seruandam esse suadet, prefatam vineam vna cum om nibus vtilitatibus eiusdem vinee, ipsi Stephano Gasparych remittimus, et resignamus; cui ab orientali vinea condam Thome et Michaelis Lo kar, ex ea eciam parte vinea Petri Pothochnyak, ab occidentali Petri Belyna, ab australi silua communis, a meridionali vero partibus fenile ad eandem vineam pertinens et spectans, vicinari dignoscuntur exi stentes ad solucionem terragii cubulorum duorum et medii Castro Ca proncza de eadem vinea debentium prouenire ; immo restituimus, remi simus et resignauimus prefato Stephano Gasparych et per eum heredibus ipsius vniuersis perpetuo tenendam, possidendam et habendam, coram infrascriptis fide dignis viris Joanne Zthanchych wayuoda, Thoma By koych, Anthonio Gerdyna, Michaele Knezych, Anthonio Wozych, Be nedicto barberio, Nicolao Petrachych, Andrea Loncharych, Joanne Kozy necz, colonis castri, et Stephano Pothochnyak, ciue ciuitatis Kapronczensis, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, quas eidem Stephano Gasparych et heredibus ipsius vniuersis perpetuo valituras solito et pendenti sigillo nostro et manus nostre proprie subscripcione roboratas duximus dandas. Datum in Castro Caproncza, in festo beati Georgii martiris, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto. Casper Rab m. p. Izvornik na pergameni, s koje visi svilena vrpca, ali bez pečata, Arkiv grada Koprivnice,