VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 3. - 237
237 et concedendum, imo annuimus et concedimus praesentium per vigorem, absque tarnen praeiudicio nundinarum seu fororum annualium liberorum, aliorum quo rumcunque locorum circumuicinorum. Quocirca vos omnes et singulos merca tores et institores ac forenses homines et viatores quoslibet harum série asse curamus, affidamus et certificamus, quatenus ad praedictas nundinas seu fora annualia libéra, per nos in praedicta ciuitate nostra Capronczensi, modo prae misso perpetuo celebrari commissa et concessa, cum omnibus mercantiis, re busque et bonis vestris, libère, secure et absque omni pauore seu formidine personarum, rerumque et mercantiarum vestrarum, veniatis, properetis et acce datis, peractisque ibi negotiationibus vestris, omnibus iterum ad propria aut quae malueritis loca redeatis, saluis Semper personis atque rebus vestris, sub nostra protectione et tutela speciali permanentibus. Et hoc volumus per fora et alia loca publica, ubique palam facere proclamari. Praesentes autem, quas secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communiri fecimus, post earum lecturam iterum reddi volumus et jubemus praesentanti. Datum per manus fidelis nostri nobis dilecti reverendi Georgii Lippay de Zombor, episcopi ecclesiae Agriensis, perpetui comitis de Heues, consiliarii nostri et aulae nostrae per regnum nostrum Hungariae cancellarii, in ciuitate nostra Posoniensi, die décima septima mensis Martii, anno domini millesimo sexcentesimo trigesimo octauo, regnorum nostrorum Romani secundo, Hun gariae et reliquorum decimo tercio, Bohemiae vero vndecimo. Ferdinandus m. p. Georgias Lippay, episcopus Agriensis, m. p. Laurentius Ferenczffy m. p. Izvornik na pergameni. Pečat visi na svilenoj vrpci. Arkiv grada Ko privnice. II. Beč, 4. lipna 1652. Nos Ferdinandus Tertius, dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavo niaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Ca rinthiae, Carniolae, marchio Morauiae, dux Lucemburgae, ac superioris et in férions Silesiae, Wierthembergae et Thekae, ac utriusque Lusatiae, cornes Habs purgi, Tyrolis et Goritiae etc. Memoriae commendamus tenore praesentium signi fieantes quibus expedit vniuersis, quod nos cum ad nonnuliorum fidelium no strorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero pro commodo et utilitate istius regni nostri Hungariae et partium ei annexarum, adeoque prudentum ac circumspectorum iudicis et iuratorum, cae terorumque uniuersorum ciuium et incolarum ciuitatis nostrae Capronczensis, ad eandem ciuitatem, praeter alias binas nundinas ordinarias, ex speciali an nuentia et privilegio nostro, ibidem celebrari solitas, unas adhuc nundinas libéras seu forum annuaîe liberum, singulis diebus ipsam festiuitatem Visita tionis*) beatissimae semper virginis Mariae, immédiate praecedentibus et subse *) U listini je pogrješno napisano „Annunciationis" mjesto „Visitationis".