VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 3. - 238
238 quentibus, ad id videlicet aptis et sufficientibus, omni anno, omnino sub iisderrt libertatibus et praerogatiuis, quibus nundinae seu fora annualia libéra aliarum liberarum ciuitatum nostrarum aut oppidorum et villarum celebrantur, perpetuo celebrari gratiose duximus annuendum et concedendum, imo annuimus et con cedimus praesentium per uigorem, absque tarnen praeiudicio nundinarum seu fororum annualium liberorum, aliorum quorumcunque locorum circumuicinorum. Quocirca uos uniuersos et singulos mercatores et institores, ac forenses ho mines et iatores quoslibet, harum série assecuramus, affidamus et certificamus, quatenus ad praedictas nundinas seu forum annuale liberum, per nos in praedicta ciuitate Capronczensi, modo praemisso perpetuo celebrari commissum et concessum , cum omnibus mercantiis , rebusque et bonis uestris', libère, secure et absque omni pauore seu formidine personarum, rerumque et mercan tiarum nostrarum, veniatis, properetis et accedatis, peractisque ibi negotia tionibus vestris omnibus, iterum ad propria vel alia, quae malueritis, loca, redeatis, saluis semper personis atque rebus vestris, sub nostro protectione et tutela speciali permanentibus. Et haec volumus per fora et alia loca publica ubique palam facere proclamari. Praesentes autem, quas secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communiri fecimus, post earum lecturam iterum reddi volumus et iubemus praesentanti. Datum in ciui tate nostra Vienna Austriae, die quarta mensis Iunii, anno domini millesimo sexcentesimo quinquagesimo secundo , regnorum nostrorum Romani decimo sexto, Hungariae et reliquorum vigesimo septimo, Bohemiae vero anno vigesimo quinto. Ferdinandus m. p. Georgias Szelepczeny, electus episcopus Nittriensis, m. p. Andreas Ruthkay m. p. Izvornik na pergameni. Pečat visi na svilenoj vrpci, ali je djelomice oštećen. Arkiv grada Koprivnice. III. Beč, 21. siječnja 1793. Nos Franciscus Secundus, dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus, Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae etc. rex apostolicus, archidux Austriae, dux Burgundiae et Lotharingiae, magnus dux Hetruriae, magnus princeps Transylvaniae, dux Mediolani, Mantuae, Parmae etc., cornes Habspurgi, Flandriae, Tyrolis etc. etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad humillimam fidelium nostrorum prudentum ac circumspectorum judicis caete rorumque juratorum civium et senatorum liberae regiaeque civitatis nostrae Capronczensis supplicationem nostrae propterea factam majestati, tum vero commodi et utilitatis tam praefatae liberae regiaeque civitati nostrae Capron czensi, quam etiam aliis circumvicinis locis procurandae intuitu, ad ejusdem liberae et regiae civitatis nostrae Capronczensis civibus et inhabitatoribus mo dérais videlicet et futuris, de regiae potestatis nostrae plenitudine et gratia speciali clementer concedendum esse duximus: ut nimirum praeter et ultra