VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)

Strana - SVESKA 3. - 176

176 Annus 1618. primus fuit, qui suo integro decursu persotiarum col­legii Zagrabiensis numerum sextum supra decimum vidit, et ex iis sa­cerdotes septem, quorum unum patrem Adamum Holouitium rhetorem et eius in litteris docendis quatuor collegas : Petrum Dzialinski poëtam, Gasparum Gonan syntaxistam, Michaelem Velikaj grammaticum, Hiero­nymum Czunko postremae scholae moderatorem, et praeter hos quin­que reliquos curae domesticae deputatos numeravit. Cum incremento personarum sumpsere incrementum et bona collegii sanctissima dei Pro­videntia opem sibi servientium inopiae adferente. Vineam quandam pa­tres ordinis sancti Francisci reformati venalem proposuerunt, de qua propter pretii magnitudinem multi cogitationem abiecerant, nostris ne simplex subrepere potuit. Interea deus piam mentem illustris dominae Susannae Ratkaj, consortis illustris domini Benedict! Thuroczi bani ho­rum regnorum proximis annis in domino defuncti, iniecit, pretium vi­neae exsolveret, et eam deinceps perpetuis collegii usibus condonaret. Quanquam enim si eius vineae pretium deponeret, optimae benefactrici pater rector agros quosdam satis amplos, quos superiori anno sibi lo­catos habebat, ulterius ad illud usque tempus retinendos offeret, donec concessam expleret reciperetque pecuniam; noluit tarnen eo contractu sibi fleri satis, hac occasione bene de nobis merendi oblata. Itaque quadringentos florenos nostrates deposuit, et vineam spatio ac sylva adiuncta amplam, situ nobilem, loco nobis perquam accomodam, de caetero nostram esse voluit, ac perpetuam fecit. In vicinia huius vineae iacet altera, quam nostros initio sui hue aduentus émisse antea retu­limus. In hac pro recreatione nostrorum hoc eodem anno domus lignea facta, et in praedio Planinensi nostrae praepositurae Glogounicensis cel­larium ex lapidibus erectum, et cellario domus lapidea superposita. In paraecia (!) quoque Stanouicensi, anno 1615. a foemina magnae aucthori­tatis collegii huius necessitatibus ad decennium data, tam turris, quae uno nuda pariete et sine débita compage lapsum in dies minabatur, quam reliqua templi faciès, intus forisque visu turpis, eleganti specie renovata exornataque est. Hoc item anno nobili Gregorio Palfi praeter centum illos florenos, quos anno 1611. pro bonis Spanocz, ab eo nobis annorum decem spatio concessis, datos diximus, novo simili inito con­tractu, triginta alios eidem petenti numeravimus, et litteris confectis bona eadem quinque annis supra decennium amplius possidenda rursus nobis obtulit. A rebus domesticis ut ad Scholas, aliaque gradum fa­ciam. Scholae floruerunt et honesto numero, qui tercentesimum exces­sif, et honesta nobilitate, qua maiori parte constiterunt. Diligentiae spé­cimen eleganti drammate, quo rusticus bonos mores docebatur, et prae­miorum liberalitate generosi domini Christophori Mernauchich regni huius vicebani datorum distributione, sub tempus bacchanaliorum spec­tante episcopo et plurimae regni nobilitati praebuerunt. Caeteris pietatis exemplar sunt Parthenii sodales, quorum bono virtutis odore provocatus

Next

/
Oldalképek
Tartalom